Pro P. Sulla
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
quod si illis meis praesidiis forte invides, et si ea tibi regia videntur quod omnes boni omnium generum atque ordinum suam salutem cum mea coniungunt, consolare te quod omnium mentes improborum mihi uni maxime sunt infensae et adversae; qui me non modo[*](non modo ψ2: non solum πχψ1ς: non modo solum cett. (mõ post nõ omissum turbas dedit)) idcirco oderunt quod eorum conatus impios et furorem consceleratum repressi, sed eo etiam magis[*](magis etiam e ) quod nihil iam[*](iam om. e ) se simile me vivo conari posse arbitrantur.
at[*](ac T ) vero quid ego mirer[*](mirer Te: miror cett. ), si quid ab improbis de me improbe dicitur, cum L. Torquatus primum ipse his fundamentis[*](his fund. ipse e ) adulescentiae iactis, ea spe proposita amplissimae dignitatis, deinde L. Torquati, fortissimi consulis, constantissimi senatoris, semper optimi civis filius, interdum efferatur immoderatione verborum? qui cum suppressa voce de scelere P. Lentuli[*](P. Lentuli del. Garatoni ), de audacia coniuratorum omnium dixisset, tantum modo ut vos qui ea probatis exaudire possetis, de supplicio[*](supplicio de Lentulo add. Tea: P. Lentuli add. cett., del. Halm (de laqueo Reid)), de carcere magna et queribunda voce dicebat.
in quo primum illud erat[*](erat illud T ) absurdum quod, cum ea quae leviter[*](leniter Sylvius ) dixerat vobis probare volebat, eos autem[*](autem om. T ) qui circum iudicium stabant audire nolebat, non intellegebat ea quae clare diceret ita illos audituros quibus se venditabat ut vos quoque audiretis, qui id non probabatis[*](probabitis Taπ ). deinde alterum iam oratoris est [*](est suppl. Reid ) vitium non videre quid[*](quod T ) quaeque causa postulet. nihil est enim tam alienum ab eo qui alterum coniurationis accuset quam videri coniuratorum poenam mortemque lugere. quod cum is tribunus pl. facit qui unus videtur ex illis ad lugendos coniuratos relictus, nemini[*](nemini Te, Schol.: re ... a ςgp: vere π: nec ... χ1c: nec (neque k) hoc χ2c2k ) mirum est; difficile est enim tacere, cum doleas; te, si quid eius modi facis[*](facis eius modi e ), non modo talem adulescentem sed in ea causa in qua te vindicem coniurationis velis esse vehementer admiror.
sed reprehendo tamen illud maxime quod isto ingenio et prudentia praeditus causam rei publicae non tenes, qui arbitrere plebi Romanae res eas non probari quas me consule omnes boni pro communi salute[*](comm. salute c, Lag. 9: salute comm. cett. ) gesserunt. ecquem [*](et quem codd.: corr. ed. Crat. ) tu horum qui adsunt[*](adsunt bχc: assunt cett. ), quibus te contra ipsorum voluntatem venditabas, aut tam sceleratum statuis fuisse ut haec omnia[*](omnia omni T: om. e ) perire voluerit[*](volueritfort. se salvo voluerit (colon numero caret)), aut tam miserum ut et se perire cuperet et nihil haberet quod salvum esse vellet? an vero clarissimum virum generis vestri ac nominis nemo reprehendit, qui filium suum vita privavit ut in ceteros[*](ceteros e, Schol.: ceteris cett. ) firmaret imperium; tu rem publicam reprehendis, quae domesticos hostis, ne ab eis[*](iis k: his cett. ) ipsa necaretur, necavit?
itaque attende[*](attende Te: attende iam cett. ), Torquate, quam ego defugiam auctoritatem consulatus mei! maxima voce ut omnes exaudire possint dico semperque dicam. adeste [*](adeste Teπ : adestote cett. ) omnes animis, Quirites[*](Quirites scripsi: qui adestis (corpore add. p. mg., corporibus add. ς mg., b1k) codd.: qui adstatis Reid (nota q~ turbas dedit, cf. Phil. iv. 1)), quorum ego frequentia magno opere laetor; erigite mentis aurisque vestras et me de invidiosis rebus, ut ille putat, dicentem attendite! ego consul, cum exercitus perditorum civium clandestino scelere conflatus crudelissimum et luctuosissimum exitium patriae comparasset, cum ad occasum interitumque rei publicae Catilina in castris, in his autem templis atque[*](atque ac e ) tectis dux Lentulus esset constitutus, meis consiliis, meis laboribus, mei capitis periculis, sine tumultu, sine dilectu[*](dilectu eπ : delectu cett. ), sine armis, sine exercitu, quinque hominibus comprehensis atque confessis[*](confessis Teaπ : confossis cett. ) incensione urbem, internicione civis, vastitate Italiam, interitu rem publicam liberavi; ego vitam omnium civium, statum orbis terrae, urbem hanc denique, sedem omnium nostrum, arcem regum ac nationum exterarum, lumen gentium, domicilium imperi, quinque hominum amentium ac perditorum poena redemi.
an me existimasti haec iniuratum in iudicio non esse dicturum quae iuratus in maxima contione dixissem? atque etiam illud addam, ne qui forte incipiat improbus subito te amare, Torquate, et aliquid sperare de te, atque ut idem[*](ut id Reid ) omnes exaudiant clarissima voce dicam. harum omnium rerum quas ego in consulatu pro salute rei publicae[*](salute rei p. Te: communi salute ς: salute agχc: salute communi bpk ) suscepi atque[*](atque Teg: et cett. ) gessi L. ille Torquatus, cum esset meus contubernalis in consulatu[*](in consulatu e: post consulatu colon pro salute ... consulatu repetit T: in consulatu cum signifer esset iuventutis cett. ) atque etiam in praetura fuisset, cum princeps, cum auctor, cum signifer esset iuventutis[*](cum princeps ... iuventutis post exstitit hab. codd.: huc transtuli ), actor[*](actor Orelli: auctor codd. (cf. Sest. 61)), adiutor, particeps exstitit; parens eius, homo amantissimus patriae, maximi animi, summi consili, singularis constantiae, cum esset aeger, tamen omnibus rebus illis interfuit, nusquam[*](nusquam Te: numquam cett. ) est a me digressus, studio, consilio, auctoritate unus adiuvit plurimum, cum infirmitatem corporis animi virtute[*](virtute animi e ) superaret.
videsne ut eripiam te ex improborum subita gratia et reconciliem bonis omnibus? qui te et diligunt et retinent retinebuntque semper nec, si a me forte[*](forte a me eπ ) desciveris, idcirco te a se et a re publica et a tua[*](tua sua Teaπgb1 ) dignitate deficere patientur. sed iam redeo ad causam atque hoc vos, iudices, testor: mihi de memet ipso tam multa dicendi necessitas quaedam imposita est ab illo. nam si Torquatus Sullam solum accusasset, ego quoque hoc tempore nihil aliud agerem nisi eum qui accusatus esset defenderem; sed cum ille tota illa oratione[*](orat. illa e ) in me esset invectus et cum, ut initio[*](ut initio Te: initio ut cett. ) dixi, defensionem meam spoliare auctoritate[*](spoliare auct Te: auct. spoliare cett. ) voluisset, etiam si dolor meus[*](meus dolor e: dolor me meus Orelli ) respondere non cogeret, tamen ipsa causa hanc a me orationem flagitavisset[*](flagitavisset Teπ : flagitasset cett. ).
ab[*](ab ec2, Schol.: om. cett. ) Allobrogibus nominatum Sullam esse dicis. quis negat? sed lege[*](sed lege TEe: Sullae cett. ) indicium[*](indic. Taχc: iudic. cett. ) et vide quem ad modum nominatus sit. L. Cassium dixerunt commemorasse cum ceteris Autronium secum facere. quaero num Sullam dixerit Cassius. nusquam. sese aiunt quaesisse de Cassio quid Sulla sentiret. videte diligentiam Gallorum; qui vitam hominum naturamque non nossent ac tantum audissent[*](audivissent e ) eos pari calamitate esse, quaesiverunt essentne eadem[*](esse quaesiverunt essentne eadem TEeπ : qui fuerant (-unt a) esse (-ent a) in eodem cett. ) voluntate. quid tum Cassius? si respondisset idem sentire et secum facere Sullam, tamen mihi non videretur in hunc id criminosum esse debere. quid ita? quia, qui barbaros homines ad bellum impelleret, non debebat minuere illorum suspicionem et purgare eos de quibus illi aliquid suspicari viderentur[*](suspicari viderentur TEe: suspicarentur cett. ).
non respondit tamen una facere Sullam. etenim esset absurdum, cum ceteros sua sponte nominasset, mentionem facere Sullae[*](Sullae ante nullam hab. e, ς mg., ante facere T: om. cett. ) nullam nisi admonitum et interrogatum; nisi forte veri simile est P. Sullae nomen in memoria Cassio non fuisse. si nobilitas hominis, si adflicta[*](afflicta eb1c2k, p mg.: afflata cett. ) fortuna, si reliquiae pristinae dignitatis non tam inlustres fuissent, tamen Autroni commemoratio memoriam Sullae rettulisset; etiam, ut arbitror, cum auctoritates principum coniurationis ad incitandos animos Allobrogum conligeret Cassius, et cum sciret exteras nationes maxime nobilitate moveri, non prius Autronium quam Sullam nominavisset[*](nominavisset Te: nominasset cett. ).
iam vero illud minime probari[*](minime probari e: probari minime cett. ) potest, Gallos Autronio nominato putasse propter calamitatis similitudinem sibi aliquid de Sulla esse quaerendum, Cassio, si hic esset in eodem scelere, ne cum appellasset quidem Autronium, huius in mentem venire potuisse. sed tamen quid[*](quid quod T ) respondit[*](responderit Tg ) de Sulla Cassius? se nescire certum. 'non purgat,' inquit. dixi antea: ne si argueret quidem tum denique, cum esset interrogatus, id mihi[*](mihi om. e ) criminosum videretur.
sed ego in iudiciis et in[*](et in Te: et cett. ) quaestionibus[*](in quaestionibus et indiciis Schol. ) non hoc quaerendum arbitror, num purgetur aliquis[*](aliqui Schol. ), sed[*](sed ς, Schol.: et cett. ) num arguatur. etenim cum se negat[*](se negat Teπ : negat se cett. ) scire Cassius, utrum sublevat Sullam an satis probat se nescire? 'sublevat apud Gallos.' quid ita? 'ne indicent.' quid [*](quod Te )? si periculum esse putasset ne illi umquam indicarent, de se[*](se om. e ) ipse[*](ipse T, Ernesti: ipso cett. ) confessus esset? 'nesciit [*](nescit T videlicet Taπ : om. e: iudices cett. ) videlicet.' credo celatum esse Cassium de Sulla uno; nam de ceteris certe sciebat; etenim[*](etenim Teaπ : et ea cett. ) domi eius pleraque conflata esse constabat. qui [*](qui quia Madvig ) negare noluit esse in eo numero Sullam quo plus spei Gallis daret, dicere autem falsum non ausus est, se[*](se π: om. cett. (post nescire suppl. Lambinus)) nescire dixit. atque [*](atque Teaπb1: atqui cett. ) hoc perspicuum est, cum is qui de omnibus scierit de Sulla se scire negarit, eandem vim esse[*](esse vim ec ) negationis huius quam si[*](quam tum si c2 ) extra coniurationem hunc esse se scire dixisset. nam cuius scientiam de omnibus constat fuisse, eius ignoratio de aliquo purgatio debet videri. sed iam non quaero purgetne Cassius Sullam; illud mihi tantum satis est contra Sullam nihil esse in indicio[*](indicio Te: iudicio cett. ).
exclusus hac criminatione Torquatus rursus in me inruit, me accusat; ait me aliter ac dictum sit[*](sit Te, Schol.: est cett. ) in tabulas publicas rettulisse. O di immortales!—vobis enim tribuo[*](tribuo T: tribuam cett. ) quae vestra sunt, nec vero possum meo tantum[*](tantum meo e ) ingenio dare ut tot res tantas, tam varias, tam repentinas in illa turbulentissima tempestate rei publicae mea sponte dispexerim[*](dispex. eaςb2k: despex. cett. )—vos profecto animum meum tum conservandae patriae cupiditate incendistis, vos me ab omnibus ceteris cogitationibus ad unam salutem rei publicae convertistis[*](convertistis Te: contulistis cett. ), vos denique in tantis tenebris erroris et inscientiae clarissimum lumen menti meae praetulistis[*](menti meae praetul. Te: praetul. menti meae cett. ).
vidi ego hoc, iudices[*](iudices vidi Ta: om. e ), nisi recenti memoria senatus auctoritatem huius indici monumentis publicis testatus essem, fore ut aliquando non Torquatus neque Torquati quispiam similis—nam id me multum fefellit—sed ut aliquis patrimoni[*](patrimonii Te, Schol.: patrimonio cett. ) naufragus, inimicus oti, bonorum hostis, aliter indicata[*](indic. Ta: iudic. cett. ) haec esse diceret, quo facilius vento aliquo in optimum quemque excitato posset in malis rei publicae portum aliquem[*](aliquem hoc loco hab. Tec, post malorum cett. ) suorum malorum invenire. itaque introductis in senatum indicibus constitui[*](institui Schol. ) senatores qui omnia indicum dicta, interrogata, responsa perscriberent.