Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

post autem cum esset[*](esset Mm: erat Sa) Scamander unius Staieni sententia absolutus[*](sententia absolutus om. s, del. Garatoni), patronus autem Scamandri ne sua quidem sententia liberatus, acrioribus saluti suae remediis subveniendum putavit. tum ab[*](tum ab Sa: tum a Mm) Staieno, sicut ab homine ad excogitandum acutissimo, ad audendum impudentissimo, ad efficiendum acerrimo — haec enim ille et aliqua ex parte habebat et maiore ex parte se habere simulabat — auxilium capiti ac[*](ac Sa: et Mm) fortunis suis petere coepit. iam hoc non[*](non sb2y2a: om. Mb1y1) ignoratis, iudices, ut etiam bestiae fame monitae[*](monitae aa, Ammianus Marcell. xiv. 2: dominante Mm) plerumque ad eum locum ubi pastae sunt aliquando[*](sunt aliquando Sa: aliquando sint Mm) revertantur.

Staienus ille biennio ante cum[*](cum Ascens. (2): quam Mma) causam bonorum Safini Atellae recepisset, sescentis milibus nummum se iudicium corrupturum esse dixerat. quae cum accepisset a pupillo, suppressit iudicioque facto nec Safinio nec bonorum emptoribus reddidit. quam cum pecuniam profudisset et sibi nihil non modo ad cupiditates suas sed ne ad necessitatem quidem reliquisset, statuit ad easdem esse sibi praedas ac suppressiones iudicialis revertendum. itaque cum Oppianicum iam perditum et duobus iugulatum praeiudiciis videret, promissis suis eum[*](suis eum Sa: eum suis Mm) excitavit abiectum et simul saluti desperare vetuit. Oppianicus autem orare hominem coepit ut sibi rationem ostenderet iudici corrumpendi.