Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

ille autem[*](autem Sy2a: om. Mm), quem ad modum ex ipso Oppianico postea est auditum, negavit quemquam esse in civitate praeter se qui id efficere posset. sed primo gravari coepit, quod aedilitatem se petere cum hominibus nobilissimis et invidiam atque offensionem timere dicebat. post exoratus initio permagnam pecuniam poposcit, deinde ad id pervenit quod confici potuit; HS[*](HS Sa: et Mm) dcxl[*](dcxlscripsi: XXXX Ss: sexcenta (sestertia M) quadraginta milia (om. milia yt) cett. (cf. §§82, 87)) deferri ad se domum iussit. quae pecunia simul atque ad eum delata est, homo impurissimus statim coepit in eius modi mente et cogitatione versari, nihil esse suis rationibus utilius quam Oppianicum condemnari; illo absoluto pecuniam illam aut iudicibus dispertiendam aut ipsi esse reddendam; damnato repetiturum esse neminem.

itaque rem excogitat singularem. atque haec, iudices, quae vera[*](vera Sa: vere Mm) dicuntur a nobis facilius credetis, si cum animis vestris longo intervallo recordari C.(Gaii) Staieni vitam et naturam volueritis; nam perinde ut opinio est de cuiusque moribus, ita quid ab eo factum aut non factum sit existimari potest. cum esset egens, sumptuosus, audax, callidus, perfidiosus, et cum domi suae miserrimus[*](miserrimus b1t: miserrimis Mb2sys locis] loculis Ernesti: focis Gulielmius) in locis inanissimis[*](inanissimis ed. Guar.: et inanissimis Mma: exinanitissimis Classen (et cum... videret om. Severian. Rhet. M. p. 361)) tantum nummorum positum videret, ad omnem malitiam et fraudem versare mentem suam[*](suam mentem aa) coepit. 'ego dem[*](ego dem (eo ego s) b2y2a: eodem S: deme Mm) iudicibus? mihi ipsi igitur[*](ipsi igitur Sa: igitur ipsi Mm) praeter periculum et infamiam quid quaeretur? nihil excogitem quam ob rem Oppianicum[*](Oppianicum Sa: Oppianico Mm) damnari necesse sit? quid[*](quid Sb1a: qui cett. non fieri Sa: fieri non Mm) tandem? — nihil enim est quod non fieri possit — si quis eum forte casus ex periculo eripuerit, nonne reddendum est? praecipitantem igitur impellamus' inquit 'et perditum prosternamus.'