Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

dicoC.(Gaio) Aelio Staieno iudici pecuniam grandem Statium Albium ad corrumpendum iudicium dedisse. num quis negat? te, Oppianice, appello[*](Oppianice, appello Sa: appello, Oppianice Mm), te, T.(Tite) Atti[*](T. om. Sa), quorum alter eloquentia damnationem illam, alter tacita pietate deplorat; audete negare ab Oppianico Staieno iudici pecuniam datam, negate[*](negate semel hab. a), negate, inquam, meo[*](meo Sb1a: in eo cett.) loco. quid tacetis? an[*](an Sa: at Mm) negare non potestis quod repetistis, quod confessi estis, quod abstulistis? quo tandem igitur ore mentionem corrupti iudici facitis, cum ab ista parte iudici pecuniam ante iudicium datam, post iudicium ereptam esse fateamini?

quonam igitur haec modo gesta sunt? repetam paulo altius, iudices, et omnia quae in diuturna obscuritate latuerunt sic aperiam ut ea cernere oculis videamini. vos quaeso, ut adhuc me attente audistis[*](attente audistis attendistis (-itis B) SB), item[*](item Mm: ut item SBa) quae reliqua sunt audiatis; profecto nihil a me dicetur quod non dignum hoc conventu et silentio, dignum vestris studiis atque auribus esse videatur. nam ut primum Oppianicus ex eo quod Scamander reus erat factus quid sibi impenderet coepit suspicari, statim se ad hominis egentis, audacis, in iudiciis corrumpendis exercitati, tum autem iudicis, Staieni familiaritatem applicavit[*](statim se... applicavit Mm: statim se... se applicavit aa: fort. statim sese... applicavit). ac primum Scamandro reo tantum donis muneribusque[*](donis muneribusque Peterson: donis datis muneribusque Mm: datis muneribus Sa) perfecerat[*](profecerat Lambinus) ut eo fautore[*](fautore aa: auctore Mm) uteretur cupidiore quam fides iudicis postulabat.