Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

multa dici possunt qua re ita necesse fuerit iudicari, sed ego occurram exspectationi vestrae, iudices. nam etsi[*](etsi aa: si Mm) a vobis sic audior ut numquam benignius neque attentius quemquam auditum putem, tamen vocat me alio iam dudum tacita vestra exspectatio quae mihi obloqui videtur: 'quid ergo? negasne illud iudicium esse corruptum?[*](corruptum esse Sa (contra Quintil. ix. 2. 51))' non nego, sed ab hoc corruptum non esse confirmo. 'A quo igitur est corruptum?' opinor, primum, si incertum fuisset quisnam exitus illius iudici futurus esset, veri similius tamen esset eum potius corrupisse qui metuisset ne ipse condemnaretur quam illum[*](ille a) qui veritus esset ne alter absolveretur; deinde, cum esset non[*](non Sa: nemini Mm) dubium quid iudicari necesse esset, eum certe potius qui sibi aliqua[*](aliqua M: alia ma) ratione diffideret quam eum qui omni ratione confideret; postremo certe potius illum qui bis apud eos iudices offendisset quam eum qui bis causam[*](bis causam Sa: bis causam iis (his b) Mby: bis iis causam s, Baiter) probavisset.

Vnum quidem certe nemo erit tam inimicus[*](inimicus aa, Quintil. v. 10. 68, Rufinian. Rhet. M. p. 42: iniquus Mm) Cluentio qui mihi non concedat, si constet corruptum illud esse iudicium[*](iudicium esse Sa (contra Quintil.)), aut ab habito aut ab Oppianico esse corruptum; si doceo non ab habito, vinco ab Oppianico; si ostendo ab Oppianico[*](ab Oppianico om. Sb2a), purgo habitum. qua re, etsi satis docui rationem nullam huic corrumpendi iudici[*](iudicii b2y2a: om. Mm) fuisse, ex quo intellegitur ab Oppianico esse corruptum, tamen de illo ipso separatim cognoscite. atque ego illa non argumentabor quae sunt gravia vehementer, eum corrupisse qui in periculo fuerit, eum qui metuerit, eum qui spem salutis in alia ratione non habuerit, eum qui semper singulari fuerit audacia. multa sunt eius modi; verum cum habeam[*](habes Sa) rem non dubiam sed apertam atque manifestam, enumeratio singulorum argumentorum non est necessaria.