Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
tum vero illa iudicia senatoria non falsa invidia sed vera atque insigni turpitudine notata atque operta dedecore et infamia defensioni locum nullum reliquissent. quid enim tandem illi iudices responderent, si qui ab eis quaereret: 'Condemnastis Scamandrum, quo crimine?' 'nempe quod habitum per servum medici veneno necare voluisset.[*](voluit. Ecquid Madvig)' 'quid habiti morte Scamander consequebatur?' 'nihil, sed administer erat Oppianici.' 'et condemnastis C.(Gaium) Fabricium, quid ita?[*](et aa: om. Mm)' 'quia, cum ipse familiarissime Oppianico usus, libertus autem eius in maleficio deprensus esset, illum expertem eius consili fuisse non probabatur.' si igitur ipsum Oppianicum bis suis iudiciis condemnatum absolvissent, quis tantam turpitudinem iudiciorum, quis tantam inconstantiam rerum iudicatarum, quis tantam libidinem iudicum ferre potuisset?
quod si hoc videtis quod iam hac omni oratione patefactum est, illo iudicio reum condemnari, praesertim ab isdem iudicibus qui duo praeiudicia fecissent, necesse fuisse, simul illud videatis necesse est, nullam accusatori[*](accusatoris Sa) causam esse[*](esse causam Sa) potuisse cur iudicium vellet corrumpere. quaero enim de[*](de Ss: abs cett.) te, T.(Tite) Atti[*](Atti Acci s (duplici t hoc nomen scriptum est in P §147, in S §§149, 150, in B §149)), relictis iam ceteris argumentis omnibus, num Fabricios quoque innocentis condemnatos existimes, num etiam illa iudicia pecunia corrupta esse dicas, quibus in[*](in aa: om. Mm) iudiciis alter a Staieno solo absolutus est, alter etiam ipse se condemnavit. age, si nocentes[*](ages innocentis Sa), cuius malefici? num quid praeter venenum quaesitum quo habitus necaretur obiectum est? num quid aliud in illis iudiciis versatum est praeter hasce insidias habito ab Oppianico per Fabricium[*](Fabricium Sa: Fabricios Mm) factas? nihil, nihil, inquam[*](inquam sa: unquam Mby exstat memoria Sa: exstant memoriae Mm), aliud, iudices, reperietis. exstat memoria, sunt tabulae publicae; redargue me, si mentior; testium dicta recita, doce in illorum iudiciis quid praeter hoc venenum Oppianici non modo in criminis sed in male dicti loco[*](locum Sa) sit obiectum.