Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

hic iudices ridere, stomachari atque acerbe ferre patronus causam sibi eripi et se cetera de illo loco 'respicite, iudices' non posse dicere; nec quicquam propius est factum quam ut illum persequeretur et collo obtorto ad subsellia reduceret ut reliqua posset perorare. ita[*](ita Sb2a: iam Mm) tum Fabricius primum suo iudicio, quod est gravissimum, deinde legis vi et sententiis iudicum est condemnatus. quid est quod iam de Oppianici persona causaque[*](persona causaque aa: causa Mm) plura dicamus? apud eosdem iudices reus est factus, cum his duobus praeiudiciis iam damnatus esset; ab isdem autem iudicibus qui Fabriciorum damnatione de Oppianico iudicarant locus ei primus est constitutus. accusatus est criminibus gravissimis, et eis quae a me breviter dicta sunt et praeterea multis quae ego omnia nunc[*](nunc hoc loco hab. Mm, post ego S, ante ego s, om. t) omitto; accusatus est apud eos qui Scamandrum ministrum Oppianici, C.[*](C. aa: om. Mm) Fabricium conscium malefici condemnarant.

Vtrum per deos immortalis! magis est mirandum quod is condemnatus est, an quod omnino respondere ausus est? quid enim illi iudices facere potuerunt? qui si innocentis Fabricios condemnassent, tamen in Oppianico sibi constare et superioribus consentire[*](consentire aa: consistere Mm) iudiciis debuerunt. an vero illi sua per se[*](per se del. Lambinus) ipsi iudicia rescinderent[*](rescinderent (-unt b1) Mm: perscinderent (-unt s) a), cum ceteri soleant in iudicando ne ab aliorum iudiciis discrepent providere? et illi[*](illi Mb: ii ya: num s) qui Fabrici libertum, quia minister in maleficio fuerat, patronum, quia conscius[*](conscius esset Sy2a), condemnassent, ipsum principem atque architectum sceleris absolverent? et qui ceteros nullo praeiudicio facto tamen ex ipsa causa condemnassent, hunc quem bis iam condemnatum[*](bis iam condemn. Sa: iam bis condemn. b: bis condemn. iam Msy) acceperant liberarent?