Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

rem enim integram hominis non alieni quamvis suspiciosam defendere humanitatis esse putabamus, iudicatam labefactare conari impudentiae. itaque tum ille inopia et necessitate coactus in causa eius modi ad Caepasios fratres confugit, homines industrios atque eo animo ut quaecumque dicendi potestas esset data in honore atque in beneficio ponerent. iam[*](iam nam Madvig) hoc prope iniquissime comparatum est quod in morbis corporis, ut quisque est difficillimus, ita medicus nobilissimus atque optimus quaeritur, in periculis capitis, ut quaeque causa difficillima est, ita deterrimus obscurissimusque patronus adhibetur. Nisi forte hoc causae[*](hoc causae Lambinus: hoc causa aa: haec causa Naugerius) est quod medici nihil praeter artificium, oratores etiam auctoritatem praestare debent[*](nisi... debent aa, om. Mm, edd. ante Angelium).

citatur reus, agitur causa[*](agitur causa om. s, post paucis hab. t, del. Baiter); paucis verbis accusat ut de re iudicata Cannutius; incipit longo et alte petito prooemio respondere maior Caepasius. primo attente auditur eius oratio. erigebat animum iam demissum et oppressum Oppianicus; gaudebat ipse Fabricius; non intellegebat animos iudicum non illius eloquentia sed defensionis impudentia commoveri. postea quam de re coepit dicere, ad ea quae erant in causa addebat etiam ipse nova quaedam volnera ut, quamquam sedulo faciebat, tamen interdum non defendere sed praevaricari[*](praevaricari accusationi add. Mma, del. Lambinus) videretur[*](ut... videretur a (? S): hoc... videbatur Mm). itaque cum callidissime se dicere putaret et cum illa verba gravissima ex intimo artificio deprompsisset: 'respicite, iudices, hominum fortunas, respicite dubios variosque casus, respicite C.(Gaii) Fabrici senectutem' — cum hoc 'respicite' ornandae orationis causa saepe dixisset, respexit ipse. at C.(Gaius) Fabricius a subselliis demisso capite discesserat.