Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
cum in consilium iri oporteret, quaesivit ab reo C.(Gaius) Iunius[*](C. Iunius Q. Iunius b2y2a: qui vuius S) quaesitor ex lege illa Cornelia quae tum erat clam an palam de se sententiam ferri vellet. de Oppianici sententia responsum est, quod is habiti familiarem Iunium esse dicebat, clam velle ferri. itum est in consilium. omnibus sententiis praeter unam quam suam Staienus esse dicebat Scamander prima actione condemnatus est. quis tum erat omnium qui Scamandro condemnato non iudicium de Oppianico factum esse arbitraretur? quid est illa damnatione iudicatum, nisi venenum id quod habito daretur esse quaesitum? quae porro[*](quae porro SMm (sup. lin. in S que orum porro): quae horum porro b2y2s) tenuissima suspicio conlata in Scamandrum est aut conferri potuit ut is sua sponte necare voluisse habitum putaretur?
atque hoc tum iudicio facto et Oppianico re et existimatione iam, lege et pronuntiatione nondum condemnato tamen habitus Oppianicum reum statim non fecit. voluit cognoscere utrum iudices in eos solos essent severi quos venenum habuisse ipsos comperissent, an etiam consilia conscientiasque eius modi facinorum supplicio dignas iudicarent. itaque C.(Gaium) Fabricium quem propter familiaritatem Oppianici conscium illi facinori fuisse arbitrabatur reum statim fecit, utique ei locus primus constitueretur propter causae coniunctionem impetravit. hic tum Fabricius non modo ad me meos vicinos et amicos Aletrinatis[*](Larinates by2a) non adduxit sed ipse eis neque defensoribus uti postea neque laudatoribus potuit.