Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

cum ego pluribus verbis in eo commoratus essem, Scamandro insidias factas[*](insidias factas Sa: factas insidias Mm) esse per Diogenem constitutumque inter eos alia de[*](alia de Sa: de alia Mm) re fuisse ut medicamentum, non venenum Diogenes adferret; hoc cuivis usu[*](cuivis usu (-us s) Mms: quo visus S: quovis usus t) venire posse[*](posse Mm: posset aa): quaerebat cur in eius modi locum tam abditum, cur solus, cur cum obsignata pecunia venisset. denique hoc loco causa testibus honestissimis hominibus premebatur. M.(Marcus) Baebius de suo consilio Diogenem emptum, se praesente Scamandrum cum veneno pecuniaque deprehensum esse dicebat. P.(Publius) Quintilius Varus[*](Quintilius C. Stephanus: Quintius Mma), homo summa religione et summa auctoritate praeditus, de insidiis quae fierent habito et de sollicitatione Diogenis recenti re secum Cleophantum[*](secum Cleophantum Mm: se cum Cleophanto a (? S)) locutum[*](locutum Mmt: collocutum b2s) esse dicebat.

atque in illo iudicio cum Scamandrum nos defendere videremur, verbo ille reus erat, re quidem vera et periculo tota[*](tota Sa: et tota Mm) accusatione Oppianicus. neque id obscure ferebat nec dissimulare ullo modo poterat; aderat frequens, advocabat, omni studio gratiaque pugnabat; postremo — id quod maximo malo illi causae fuit — hoc ipso in loco, quasi reus ipse esset, sedebat. oculi omnium iudicum non in Scamandrum sed in Oppianicum coniciebantur; timor eius, perturbatio, suspensus incertusque voltus, crebra coloris mutatio, quae erant antea suspiciosa, haec aperta et[*](et Sa: ac Mm) manifesta faciebant.