Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
qua sollicitudine animi, quo timore! semper equidem magno cum metu incipio dicere; quotienscumque dico, totiens mihi videor in iudicium venire non ingeni solum sed etiam virtutis atque offici, ne aut id profiteri videar quod non possim[*](possim aBa: possim implere Mm), quod est impudentiae[*](imprudentiae SBa1a), aut non id[*](non id SBa: id non Mm) efficere quod possim, quod est aut perfidiae aut neglegentiae. tum vero ita sum perturbatus ut omnia timerem, si nihil dixissem ne infantissimus, si multa in eius modi causa dixissem ne impudentissimus existimarer. conlegi me aliquando et ita constitui, fortiter esse agendum; illi aetati qua tum eram solere laudi dari[*](laudi dari Mb2a: laudari (-e b1) Sb1ya), etiam si in minus firmis causis hominum periculis non defuissem. itaque feci; sic pugnavi, sic omni ratione contendi, sic ad omnia confugi, quantum ego adsequi potui, remedia ac perfugia causarum ut hoc quod timide dicam consecutus sim, ne quis illi causae patronum defuisse arbitraretur.
sed ut quidquid[*](quidquid quidque Ascens. (i), cf. Madvig. Fin. v. 24) ego apprehenderam[*](apprehenderam Mm: reprehenderam as), statim accusator extorquebat e manibus. si quaesiveram quae[*](quaesiveram Sa: quaesieram Mm) inimicitiae Scamandro cum habito, fatebatur nullas fuisse, sed Oppianicum cuius ille minister fuisset huic inimicissimum fuisse atque esse dicebat. sin autem illud egeram, nullum ad Scamandrum morte habiti venturum emolumentum fuisse, concedebat, sed ad uxorem Oppianici, hominis in uxoribus necandis exercitati, omnia bona habiti ventura fuisse[*](fuisse Sa: esse Mm) dicebat. cum illa defensione usus essem quae in libertinorum causis honestissima semper existimata est, Scamandrum patrono esse probatum, fatebatur, sed quaerebat cui probatus esset ipse patronus[*](sed. . patronus om. a).