Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
satis esse arbitror demonstratum, iudices, eis criminibus accusatum esse Oppianicum uti[*](uti Sa: ut Mm) honeste absolvi nullo modo potuerit. cognoscite nunc ita reum citatum esse illum ut re semel atque iterum praeiudicata condemnatus in iudicium venerit[*](venerit Mm: veniret Sa). nam Cluentius, iudices, primum nomen eius detulit cuius in manibus venenum deprenderat. is erat libertus Fabriciorum, Scamander. integrum consilium, iudici corrupti nulla suspicio; simplex in iudicium causa, certa res, unum[*](unum verum Angelius) crimen adlatum est. hic tum C.(Gaius) Fabricius[*](tum C. Baiter: cum C. y2s: cum causa S: cum causa C. t: tum M: tamen bs), is de quo ante dixi, qui liberto damnato sibi illud impendere periculum videret, quod mihi cum Aletrinatibus[*](cum Larinatibus b2y2a) vicinitatem et cum plerisque eorum magnum usum esse sciebat, frequentis eos ad me domum adduxit. qui quamquam de homine sic ut necesse erat existimabant, tamen quod erat ex eodem municipio, suae dignitatis esse arbitrabantur eum quibus rebus possent[*](possint Sa) defendere, idque a me ut facerem et ut causam Scamandri susciperem petebant, in qua causa patroni omne periculum continebatur.
ego, qui neque illis talibus viris ac tam amantibus mei rem possem ullam negare neque illud crimen tantum ac tam manifestum esse arbitrarer, sicut ne illi ipsi quidem[*](ipsi quidem Sa: quidem ipsi Mm) qui mihi tum illam causam commendabant arbitrabantur, pollicitus eis sum me[*](sum me Sa: his sum me (sum me his b) Mm) omnia quae vellent esse facturum. res agi coepta est; citatus est Scamander reus. accusabat P.(Publius) Cannutius, homo in primis ingeniosus et in dicendo exercitatus; accusabat autem ille quidem Scamandrum verbis tribus, venenum esse deprensum. omnia tela totius accusationis in Oppianicum coniciebantur[*](coniciebantur Mm: constituebantur Sa), aperiebatur causa insidiarum, Fabriciorum familiaritas commemorabatur, hominis vita et audacia proferebatur, denique omnis accusatio varie graviterque tractata ad extremum manifesta veneni deprehensione conclusa est. hic ego tum[*](tum SMs: cum b2sy: tamen b1) ad respondendum surrexi qua cura, di immortales!