Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
Fabricium — nam L. erat mortuus — insidias habito comparare. erat illo tempore infirma valetudine habitus. Vtebatur autem medico non[*](non aa: om. Mm) ignobili sed[*](sed del. Müller) spectato homine, Cleophanto; cuius servum Diogenem Fabricius ad venenum habito dandum spe et pretio sollicitare coepit. servus non incallidus et, ut[*](et ut Sy2a: sed ut Mm) res ipsa[*](ipsa res a) declaravit[*](declarat B), frugi atque integer sermonem Fabrici non est aspernatus; rem ad dominum detulit; Cleophantus autem cum habito est conlocutus[*](collocutus Sa: locutus Mm). habitus statim cum M.(Marco) Baebio[*](Baebio (Be-) aa: Bebrio Mm) senatore, familiarissimo suo, communicavit; qui qua fide, qua prudentia, qua diligentia[*](diligentia aa: dignitate Mm) fuerit meminisse vos arbitror. ei placuit ut Diogenem habitus emeret a Cleophanto, quo facilius aut comprehenderetur res eius indicio aut falsa esse cognosceretur. ne multa, Diogenes emitur, venenum diebus paucis comparatur[*](comparatur aa: om. Mm); multi viri boni cum ex occulto intervenissent, pecunia[*](pecunia a: pecuniaque Mm) obsignata quae ob eam rem dabatur in manibus Scamandri, liberti Fabriciorum, deprehenditur.
pro di immortales! Oppianicum quisquam his rebus cognitis circumventum esse dicet[*](esse dicet (diceret t) Sa: dicit esse Mm)? quis umquam audacior, quis nocentior, quis apertior in iudicium adductus est? quod ingenium, quae facultas dicendi, quae a quoquam excogitata defensio huic uni crimini potuit obsistere? simul et illud quis est qui dubitet quin hac re comperta manifestoque[*](manifesteque Sa) deprehensa aut obeunda mors Cluentio aut suscipienda accusatio fuerit?