Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
namhabitus usque ad illius iudici tempus nullum testamentum umquam fecerat; neque enim[*](enim Mm: om. SBa quicquam Arusian. (K. vii. 479): om. Mma) legare quicquam eius modi matri poterat in[*](in Arusian. (s. v. induco in): om. Mm) animum inducere neque testamento nomen omnino praetermittere parentis. id cum Oppianicus sciret — neque enim erat obscurum — intellegebat habito mortuo bona eius omnia ad matrem esse ventura; quae ab sese postea aucta pecunia maiore praemio, orbata filio minore periculo necaretur. itaque his rebus incensus qua ratione habitum veneno tollere conatus sit cognoscite.
C. et L.(Lucii) Fabricii fratres gemini fuerunt ex municipio Aletrinati[*](Aletrinati Priscian. (K. ii. 348): Allerinati S: Aletrinate Msy1: Larinati by2a), homines inter se cum forma tum moribus similes, municipum autem suorum dissimillimi; in quibus quantus splendor sit, quam prope aequabilis, quam fere omnium constans et moderata ratio vitae nemo vestrum, ut mea fert opinio, ignorat. his Fabriciis semper est usus[*](est usus Sa: usus est Mm) Oppianicus familiarissime. iam[*](iam nam Madvig) hoc fere scitis omnes quantam vim habeat ad coniungendas amicitias studiorum ac naturae similitudo. cum illi ita viverent ut nullum quaestum esse turpem[*](esse turpem Sa: turpem esse Mm) arbitrarentur, cum omnis ab eis[*](iis a: his Mm) fraus, omnes insidiae circumscriptionesque adulescentium nascerentur, cumque essent vitiis atque improbitate omnibus noti, studiose[*](studiose Sa: studio Mm), ut dixi, ad eorum se familiaritatem multis iam ante annis Oppianicus applicarat. itaque tum sic statuit, per C.