Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
atque ut hoc ita esse perspicere possitis exponam vobis Oppianici facinus manifesto compertum atque deprensum; ex quo simul utrumque, et huic accusare et illi[*](illi Sb2a: illum Mm) condemnari, necesse fuisse intellegetis. Martiales quidam Larini appellabantur, ministri publici Martis atque ei deo[*](ei deo Mm: ideo SBs: adeo t) veteribus institutis religionibusque Larinatium consecrati. quorum cum satis magnus numerus esset, cumque item ut in Sicilia permulti Venerii sunt, sic illi Larini in Martis familia numerarentur, repente Oppianicus eos omnis liberos esse civisque Romanos coepit defendere. graviter id decuriones Larinatium cunctique municipes tulerunt. itaque ab habito petiverunt ut eam causam susciperet publiceque defenderet. habitus cum se ab omni eius modi negotio removisset, tamen pro loco, pro antiquitate generis sui, pro eo quod se non suis[*](suis Sa: suis solum (solum suis y) Mm) commodis sed etiam suorum municipum ceterorumque necessariorum natum esse arbitrabatur, tantae[*](tantae Mm: antea Sa) voluntati universorum Larinatium deesse noluit.
suscepta causa Romamque delata magnae cotidie contentiones inter habitum et Oppianicum ex utriusque studio defensionis excitabantur. erat ipse immani acerbaque natura Oppianicus; incendebat eius amentiam infesta atque inimica filio mater habiti. Magni autem illi sua interesse arbitrabantur hunc a causa Martialium demoveri[*](demoveri Klotz: demovere Mm: removeri aa (cf. Zielinski p. 166)). suberat etiam alia causa maior quae Oppianici, hominis avarissimi atque audacissimi[*](atque audacissimi om. s1, del. Baiter), mentem maxime commovebat.