Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
cum tabulas prehendisset Oppianicus, qui gener eius[*](huius Sa) fuisset, digito legata delevit et, cum id multis locis fecisset, post mortem eius ne lituris coargui posset testamentum in alias tabulas transcriptum signis adulterinis obsignavit. multa praetereo consulto; etenim vereor ne haec ipsa nimium multa esse videantur. vos tamen similem sui eum[*](similem sui eum Sa: eum similem sui (om. sui b1s) Mm) fuisse in ceteris quoque vitae partibus existimare debetis. illum tabulas publicas Larini censorias corrupisse decuriones universi iudicaverunt; cum illo nemo iam[*](nemo iam Sa: iam nemo Mm: nemo Quintil. ix. 3. 38) rationem, nemo rem ullam contrahebat; nemo illum ex tam multis cognatis et adfinibus tutorem umquam liberis suis scripsit, nemo illum aditu, nemo congressione, nemo sermone, nemo convivio dignum iudicabat[*](iudicavit a (? S)); omnes aspernabantur, omnes abhorrebant, omnes ut aliquam immanem ac perniciosam bestiam pestemque fugiebant.
hunc tamen hominem tam audacem, tam nefarium, tam nocentem numquam accusasset habitus, iudices, si id praetermittere suo salvo capite[*](suo salvo capite Sa: salvo capite suo Mm (cf. Zielinski p. 199)) potuisset. erat huic inimicus Oppianicus, erat, sed[*](erat sed erat t1) tamen erat vitricus; crudelis et huic infesta mater, at mater; postremo nihil tam remotum ab accusatione quam Cluentius et natura et voluntate et instituta ratione vitae. sed cum esset haec ei[*](ei Sbs: illi Msy: om. t) proposita condicio ut aut iuste pieque accusaret aut acerbe indigneque moreretur, accusare quoquo modo posset quam illo modo emori maluit.