Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
attendite exitum. quae mulier obtestatione viri decem illis mensibus ne domum quidem ullam nisi socrus suae nosse debuit, haec quinto mense post viri mortem ipsi Oppianico nupsit. quae nuptiae non diuturnae fuerunt; erant enim non matrimoni dignitate sed sceleris societate coniunctae.
quid? illa caedes Asuvi Larinatis, adulescentis pecuniosi, quam clara tum recenti re fuit[*](recenti re fuit P: fuit recenti aa: recenti re (om. re b1y1) Mm omnium Ms: in omnium y2a (? S): omni b1: omni omnium b2) et quam omnium sermone celebrata! fuit Avillius quidam Larino[*](Larino PSa: Larinas Mm) perdita nequitia et summa egestate, arte quadam praeditus ad libidines adulescentulorum excitandas[*](exercitandas P) accommodata[*](accommodata Arusian. (K. vii. 452): accommodatus Mma). qui ut se blanditiis et adsentationibus in Asuvi consuetudinem penitus immersit, Oppianicus continuo sperare coepit hoc se Avillio tamquam aliqua machina admota capere Asuvi adulescentiam et fortunas eius patrias expugnare posse. ratio excogitata Larini est, res translata Romam[*](Romae SBs); inire[*](inire Pb2y: iniri Mb1sa) enim consilium facilius in solitudine, perficere rem eius modi commodius in turba posse[*](posse se Mommsen) arbitrati sunt. Asuvius cum Avillio Romam est profectus. hos vestigiis Oppianicus consecutus[*](secutus a) est. iam ut Romae vixerint, quibus conviviis[*](quibus conviviis om. a), quibus flagitiis, quantis et quam profusis sumptibus non modo conscio sed etiam conviva et adiutore Oppianico longum est dicere mihi, praesertim ad alia properanti; exitum huius adsimulatae familiaritatis cognoscite.