Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
itaque cum hanc eius consuetudinem audaciamque cognosset[*](cognosset P: cognoscet M: cognosceret m) avunculus illius adulescentis Oppianici, Cn.(Gnaeus) Magius[*](Cn. Numerius aa), isque, cum[*](isque cum P: is qui at: isque Mms) gravi morbo adfectus esset[*](esset Halm: esset et Mma), heredem illum sororis suae filium faceret, amicis adhibitis[*](amicis adhibitis Mma: adhibitis amicis P) praesente matre sua Dinaea uxorem suam interrogavit essetne praegnas. quae cum se esse respondisset, ab ea petivit ut se mortuo apud Dinaeam — quae tum ei mulieri socrus erat — quoad pareret habitaret diligentiamque adhiberet ut id quod conceperat servare et[*](servare et P: servaret ut Mma) salvum parere posset[*](possit Ss). itaque ei testamento legat grandem pecuniam a filio si qui natus esset[*](esset erit aa); ab[*](ab a Sb1) secundo herede nil legat. quid de Oppianico suspicatus sit videtis;
quid iudicarit[*](iudicaverit Sy2a) obscurum non est. nam cuius[*](cuius PSa: cum eius Mm) filium faceret heredem, eum tutorem liberis non adscripsit. quid Oppianicus fecerit cognoscite ut illum Magium intellegatis non[*](non aa: om. Mm) longe animo prospexisse morientem. quae pecunia mulieri legata erat a filio, si qui natus esset[*](esset erit aa), eam praesentem Oppianicus non debitam mulieri solvit, si haec solutio legatorum et non merces abortionis appellanda est. quo illa pretio accepto multisque praeterea muneribus quae tum ex tabulis Oppianici recitabantur spem illam quam in alvo commendatam a viro continebat victa avaritia sceleri Oppianici vendidit. nihil posse iam ad hanc improbitatem addi videtur;