Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

cum esset adulescens apud mulierculam quandam atque ubi[*](ubi P: ibi Mma) pernoctarat[*](pernoctarat Müller: pernoctaret Mma) ibi diem[*](ibi diem Pa: ibidem S: et ibidem s: et ibi diem Mby) posterum commoraretur, Avillius, ut erat constitutum, simulat se aegrotare et testamentum facere velle. Oppianicus obsignatores ad eum qui neque Asuvium neque Avillium nossent adducit et illum Asuvium appellat ipse; testamento Asuvi nomine obsignato disceditur[*](discedit ba). Avillius ilico convalescit; Asuvius autem brevi illo tempore, quasi in hortulos iret, in harenarias quasdam extra portam Esquilinam perductus occiditur.

qui cum unum iam et alterum diem desideraretur neque in eis locis ubi ex consuetudine quaerebatur inveniretur, et Oppianicus in foro Larinatium dictitaret nuper se et suos amicos testamentum eius obsignasse, liberti Asuvi et non nulli amici, quod eo die quo postremum Asuvius visus erat Avillium cum eo fuisse et a multis visum esse constabat, in eum invadunt et hominem ante pedes Q.[*](Q. om. a) Manli[*](Manli (-ii) PSa: Manilii Mm) qui tum erat triumvir constituunt. atque illic[*](illic Sa: ille Mm) continuo nullo teste, nullo indice recentis[*](recentis om. s) malefici conscientia perterritus omnia, ut a me paulo ante dicta sunt, exponit Asuviumque a sese[*](a sese Sy2a: ab se Mm) consilio Oppianici interfectum fatetur. extrahitur domo latitans Oppianicus a Manlio;