Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

neque est hoc satis; tametsi in ipso fraterno parricidio nullum scelus praetermissum videtur, tamen ut ad hoc nefarium facinus accederet aditum sibi aliis sceleribus ante munivit. nam cum esset gravida Auria, fratris uxor, et iam appropinquare partus putaretur[*](putaretur aa: videretur Mm), mulierem veneno interfecit ut una illud[*](illud Sya: illa Mb: cum illa s, Lambinus) quod erat ex fratre conceptum necaretur. post fratrem adgressus est; qui sero iam exhausto illo poculo mortis[*](mortis del. Gruter), cum et de suo et de uxoris interitu clamaret testamentumque mutare cuperet, in ipsa significatione huius voluntatis est mortuus. ita mulierem ne partu eius ab hereditate fraterna excluderetur necavit; fratris autem liberos prius vita privavit quam illi hanc a natura lucem[*](lucem Sa: propriam lucem Mm) accipere potuerunt; ut omnes intellegerent nihil ei clausum, nihil[*](clausum nihil om. s1) sanctum esse posse a[*](a Sa: om. Mm) cuius audacia fratris liberos ne materni quidem corporis custodiae tegere potuissent[*](custodiae... potuissent SBa: custodia... potuisset Mm).

memoria teneo Milesiam quandam mulierem, cum essem in Asia, quod ab heredibus secundis[*](secundis om. SBa (contra Quintil. viii. 4. 11)) accepta pecunia partum sibi ipsa medicamentis abegisset, rei capitalis esse damnatam; nec[*](nec Sa: neque Mm) iniuria quae spem parentis, memoriam nominis, subsidium generis, heredem familiae, designatum rei publicae civem sustulisset. quanto est Oppianicus in eadem iniuria maiore supplicio dignus! si quidem illa, cum suo corpori vim attulisset, se ipsa cruciavit, hic autem idem illud effecit per alieni corporis mortem[*](mortem vim Quintil.) atque cruciatum. ceteri non videntur in singulis hominibus multa parricidia suscipere posse, Oppianicus inventus est qui in uno corpore pluris[*](plures PMm: multos Sy2a) necaret.