Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

Sentio, iudices, vos pro vestra humanitate his tantis sceleribus breviter a me demonstratis vehementer esse commotos. quo tandem igitur animo fuisse illos arbitramini quibus his[*](iis a) de rebus non modo audiendum fuit verum etiam iudicandum? vos auditis de eo in quem iudices non estis, de eo quem non videtis, de eo quem odisse iam non potestis, de eo qui et naturae et legibus satis fecit, quem leges exsilio, natura morte multavit, auditis non[*](non sine b2y2s) ab inimico, auditis sine testibus, auditis cum ea quae copiosissime dici possunt breviter[*](breviter Sa: breviter a me Mm) strictimque dicuntur. illi audiebant de eo de quo[*](eo de quo eo... quo B: eo quo a) iurati sententias ferre debebant, de eo cuius praesentis nefarium et consceleratum voltum intuebantur, de eo quem omnes[*](omnes aa: om. Mm) oderant propter audaciam, de eo quem omni supplicio dignum esse ducebant; audiebant ab accusatoribus, audiebant verba multorum testium, audiebant cum una quaque de re a P.(Publio) Cannutio, homine eloquentissimo, graviter et diu diceretur.

et est quisquam qui, cum haec cognoverit, suspicari possit[*](posset Sa) Oppianicum iudicio oppressum et circumventum esse innocentem? acervatim reliqua iam[*](reliqua iam SBs: iam reliqua cett.), iudices, dicam ut ad ea quae propiora[*](propiora b2s: propriora SBMb1y) huiusce[*](huiusce Sa: huius Mm) causae et adiunctiora sunt perveniam. vos, quaeso, memoria teneatis non mihi hoc esse propositum ut accusem Oppianicum mortuum sed, cum hoc persuadere vobis velim, iudicium ab hoc non esse corruptum, hoc uti initio ac fundamento defensionis, Oppianicum, hominem[*](mortuum hominem Sa) sceleratissimum et nocentissimum, esse damnatum. qui uxori suae Cluentiae, quae amita huius habiti fuit[*](fuisset Sa), cum ipse poculum dedisset, subito illa in media potione exclamavit se maximo cum dolore emori[*](emori Sa: mori Mm) nec diutius vixit quam locuta est; nam in ipso sermone hoc et vociferatione mortua est. et ad hanc mortem[*](mortem Sa: mortem tam Mm) repentinam vocemque[*](vocemque My: vocesque bsy2a) morientis omnia praeterea quae solent esse indicia et vestigia veneni in illius mortuae corpore fuerunt. eodemque veneno C.(Gaium) Oppianicum fratrem necavit.