Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

sed in hac[*](in hac PSa: in hac tanta Mm) difficultate illa me res tamen, iudices, consolatur quod vos de criminibus sic audire consuestis ut eorum omnium[*](omnium P: omnem Mma) dissolutionem ab oratore quaeratis, ut non existimetis plus vos ad salutem reo largiri oportere quam quantum defensor purgandis criminibus consequi et dicendo probare potuerit. de invidia autem sic inter nos[*](nos PBM: vos ma) disceptare debetis ut non quid dicatur a nobis sed quid oporteat dici consideretis. agitur enim in criminibus A.(Auli) Cluenti proprium periculum, in invidia causa communis. quam ob rem alteram partem causae sic agemus ut vos doceamus, alteram sic ut oremus; in altera diligentia vestra nobis adiungenda est, in altera fides imploranda. nemo est enim qui invidiae sine vestro ac sine talium virorum subsidio possit resistere.

equidem quod ad me attinet, quo me vertam nescio[*](nescio iudices nescio Mart. Cap. (Rhet. M. p. 478), Aquila Rom. (Rhet. M. p. 25), contra Quintil. ix. 2.19). negem fuisse illam[*](illam om. Quintil.) infamiam iudici corrupti? negem esse illam rem agitatam in contionibus, iactatam in iudiciis, commemoratam in senatu? evellam ex animis hominum tantam opinionem, tam penitus insitam, tam vetustam? non est[*](non est non Quintil. ix. 3. 81) nostri ingeni, vestri auxili est, iudices, huius innocentiae sic in hac calamitosa fama quasi in aliqua perniciosissima flamma atque in communi incendio subvenire.