Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

etenim sicut aliis in locis parum firmamenti et parum virium veritas habet, sic in hoc loco falsa invidia imbecilla esse debet. dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis; valeat in opinionibus ac sermonibus imperitorum, ab ingeniis prudentium repudietur; vehementis habeat repentinos impetus, spatio interposito et causa cognita consenescat; denique illa definitio iudiciorum aequorum quae nobis a maioribus tradita est retineatur, ut in iudiciis[*](in iudiciis om. Quintil. ix. 3. 85) et sine invidia culpa plectatur et sine culpa invidia ponatur[*](ponatur Mm: puniatur b2y2a).

quam ob rem a vobis, iudices, ante quam de ipsa causa dicere incipio, haec postulo, primum id quod aequissimum est ut ne quid huc[*](huc Msy: huic Sby2a) praeiudicati[*](praeiudicii B) adferatis — etenim non modo auctoritatem sed etiam nomen iudicum amittemus, nisi hic ex ipsis causis iudicabimus, si[*](si b2y2a: ac si Mm) ad causas iudicia iam facta domo deferemus; — deinde[*](referemus Sa) si quam opinionem iam vestris mentibus comprehendistis, si eam ratio convellet, si oratio[*](oratio aa: ratio Mm) labefactabit, si denique veritas extorquebit, ne repugnetis eamque animis vestris aut libentibus aut aequis remittatis; tum autem cum ego una quaque de re dicam et diluam, ne ipsi quae contraria sint[*](sint PSs: sunt (om. t) cett.) taciti cogitationi vestrae subiciatis sed ad[*](sed ad sed Sa) extremum exspectetis meque[*](meque P, Grillius (Rhet. M. p. 599): me Sa: et me Mm) meum dicendi ordinem servare patiamini; cum peroraro, tum[*](peroraro tum Pb2y2s: perorabo tum S: per... tum t: peroraro M: peroratum fuerit (erit y) b1y1: peroratum s) si quid erit praeteritum animo[*](animo a me mg. Ascens. (3)) requiratis.