Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
animum adverti[*](animum adverti Ss: animadverti cett. (cf. Cael. 7)), iudices, omnem accusatoris orationem in duas divisam esse partis[*](partis By2a: partes Mm), quarum altera mihi niti et magno opere confidere videbatur[*](videatur P) invidia iam inveterata iudici Iuniani, altera[*](alteram PS) tantum modo consuetudinis causa timide et diffidenter attingere rationem venefici criminum, qua de re lege est haec quaestio constituta. itaque mihi certum est hanc eandem distributionem invidiae et criminum sic in defensione servare ut omnes intellegant nihil me nec subterfugere voluisse reticendo nec obscurare dicendo.
sed cum considero quo modo mihi in utraque re sit elaborandum, altera pars et ea[*](pars et ea P: pars est (om. est s) ea SMma) quae propria est iudici vestri et legitimae venefici quaestionis per mihi brevis et non magnae in dicendo contentionis fore videtur, altera autem quae procul ab[*](ab PSbt: a Msys) iudicio remota est, quae contionibus seditiose concitatis accommodatior est quam tranquillis moderatisque iudiciis, perspicio quantum in agendo difficultatis et quantum laboris sit habitura.