Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
petit Oppianicus ut sibi Sassia nubat et id magno opere contendit. illa autem non admiratur audaciam, non impudentiam aspernatur, non denique illam Oppianici domum[*](domum Sy: dextram s: om. Mb) viri sui sanguine redundantem reformidat, sed quod haberet ille tris[*](ille tres Sa: tres ille Mm) filios, idcirco se ab eis nuptiis abhorrere respondit. Oppianicus, qui pecuniam Sassiae concupivisset, domo[*](domo quoquo modo Orelli) sibi quaerendum remedium existimavit ad eam moram quae nuptiis adferebatur. nam cum haberet ex Novia infantem filium, alter autem eius filius Papia[*](Pappia Sa) natus Teani[*](Teani Teano Bb2y2a, Arusianus (K. vii. 455): Teani Apuli Mb1), quod abest ab[*](ab M, Arusianus: a ma) Larino xviii milia passuum, apud matrem educaretur, arcessit subito sine causa puerum Teano, quod facere nisi ludis publicis[*](publicis om. a) aut festis diebus antea non solebat. mater misera nihil[*](misera nihil mali Sa: nihil mali misera Mm) mali suspicans mittit. ille se Tarentum proficisci cum simulasset, eo ipso die puer, cum hora undecima in publico valens[*](hora und. cum valens in publico a) visus esset, ante noctem mortuus et postridie ante quam luceret combustus est.
atque hunc tantum maerorem matri prius hominum rumor quam quisquam ex Oppianici familia nuntiavit. illa cum uno tempore audisset sibi non solum filium sed etiam exsequiarum munus ereptum, Larinum confestim exanimata venit et ibi de integro funus iam sepulto filio fecit. dies nondum decem intercesserant cum ille alter filius infans necatur. itaque nubit Oppianico continuo Sassia laetanti iam animo et spe optime[*](optime Sa: optima Mm) confirmato[*](confirmata b2), nec mirum quae se non nuptialibus donis sed filiorum funeribus esse[*](esse aa: om. Mm) delenitam videret. ita, quod[*](ita quod b2sya: itaque SMb1: itaque quod Naugerius (cf. §190)) ceteri propter liberos pecuniae cupidiores solent esse[*](esse solent Sa), ille propter pecuniam liberos amittere iucundum esse duxit.