Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

post illam autem fugam[*](autem fugam Sa: fugam autem Mm) sceleris et conscientiae testem numquam se iudiciis, numquam legibus[*](numquam se... legibus om. a, del. Baiter), numquam inermem[*](inermen Sbya: inermum Ms) inimicis[*](se inimicis Sa) committere ausus est sed per illam L.(Lucii) Sullae vim atque victoriam Larinum in summo timore omnium cum armatis advolavit; quattuorviros quos municipes fecerant sustulit; se a Sulla et alios praeterea tris[*](alios praetera tres (om. praeterea b1) Mm: tres praeterea a) factos esse dixit et ab eodem sibi esse imperatum ut A.[*](A. Halm: om. Mma) Aurium illum qui sibi delationem nominis et capitis periculum ostentarat, et alterum A.[*](A. Mommsen: om. Mma) Aurium et eius L. filium et Sex. Vibium quo sequestre in illo indice corrumpendo dicebatur esse usus, proscribendos interficiendosque curaret. itaque illis crudelissime interfectis non mediocri ab eo ceteri proscriptionis et mortis metu terrebantur[*](tenebantur a). his rebus in causa iudicioque patefactis quis est qui illum absolvi potuisse arbitretur[*](arbitretur Weiske: arbitraretur Mma)? atque haec parva sunt; cognoscite reliqua ut non aliquando condemnatum esse Oppianicum sed aliquam diu incolumem fuisse miremini.

primum videte hominis audaciam. Sassiam in matrimonium ducere, habiti matrem — illam cuius virum A.[*](A. om. Sa) Aurium occiderat — concupivit. Vtrum impudentior hic qui postulet, an crudelior illa, si nubat, difficile dictu est; sed tamen utriusque humanitatem constantiamque cognoscite.