Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
interim Oppianicus ut erat, sicuti[*](sicut Sa) multis ex[*](ex multis P) rebus reperietis, singulari scelere et audacia, per quendam Gallicanum, familiarem suum, primum illum indicem pecunia corrupit, deinde ipsum M. Aurium[*](M. Balter: om. Mma) non magna iactura facta tollendum interficiendumque curavit. illi autem qui erant ad propinquum investigandum et reciperandum profecti litteras Larinum ad Aurios, illius adulescentis[*](adolescentis PSa: adolescentis propinquos Mm) suosque necessarios, mittunt sibi difficilem esse investigandi rationem, quod[*](quod cum Sb2a) intellegerent indicem ab Oppianico esse corruptum. quas litteras A.(Aulus) Aurius[*](A. Msy: M. b: om. PSa), vir fortis et experiens et domi nobilis et M. illius Auri perpropinquus[*](perpropinquus PSy2t: propinquus Mms), in foro palam multis[*](multis PSy2a: om. Mm) audientibus, cum adesset Oppianicus, recitat et clarissima voce se nomen Oppianici, si interfectum M.(Marcum) Aurium esse[*](esse PSa: om. Mm) comperisset, delaturum esse testatur.
interim brevi tempore illi qui erant in agrum Gallicum[*](in Galliam a) profecti Larinum revertuntur; interfectum[*](et interfectum Sy2a) esse M.(Marcum) Aurium nuntiant[*](nuntiant Sa: renuntiant Mm). animi non solum propinquorum sed etiam omnium Larinatium odio Oppianici et illius adulescentis misericordia commoventur. itaque cum A.(Aulus) Aurius is[*](cum A. Aurius is S: cum Maurius is P: cum Aurius is s: cum is t: cum A. Aurius Mm) qui antea denuntiarat clamore hominem ac minis insequi coepisset, Larino profugit et se in castra clarissimi viri, Q.(Quinti) Metelli, contulit.