Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

Larinas quaedam fuit Dinaea, socrus Oppianici, quae filios habuit M.(Marcum) et N.(Numerium) Aurios[*](M. et N. Aurios P: M. Aurium et Numerium Aurium aa: M. et Num. Aurios Mm) et Cn.(Gnaeum) Magium[*](Cn. Numerium aa, ita mox) et filiam magiam nuptam Oppianico. M.(Marcus) Aurius adulescentulus bello Italico captus apud Asculum in Q.(Quinti) Sergi senatoris, eius qui inter sicarios damnatus est, manus incidit et apud eum fuit in ergastulo[*](in ergastulo fuit P). N. autem Aurius, frater eius, mortuus est heredemque Cn.(Gnaeum) Magium fratrem[*](fratrem Pa: fratrem suum Mm) reliquit. postea magia, uxor Oppianici, mortua est. postremo unus qui reliquus erat Dinaeae filius Cn.(Gnaeus) Magius est mortuus[*](mortuus est Sba). is heredem fecit[*](heredem fecit PSa: fecit heredem Mm) illum adulescentulum[*](adolescentulum Sb2s: adolescentem cett.) Oppianicum, sororis suae filium, eumque partiri cum Dinaea matre iussit. interim venit[*](interim venit intervenit Sa) index ad Dinaeam neque obscurus neque incertus qui nuntiaret ei filium eius, M.(Marcum) Aurium, vivere et in agro Gallico esse in servitute.

mulier amissis liberis, cum unius reciperandi fili[*](reciperandi filii PSa: filii reciperandi Mm) spes esset ostentata, omnis suos propinquos filique sui necessarios convocavit et ab eis flens petivit ut negotium susciperent, adulescentem investigarent, sibi restituerent eum filium quem tamen unum ex multis fortuna reliquum esse voluisset. haec cum agere instituisset, oppressa morbo est. itaque testamentum fecit eius modi ut illi filio HS[*](HS P: om. Mma CCCC P: CCCLIII Mm: quadraginta aa) cccc milia legaret, heredem institueret eundem illum Oppianicum, nepotem suum; atque eis[*](iis Garatoni: his Mma) diebus paucis est mortua[*](mortua est Sa). propinqui tamen illi, quem ad modum viva Dinaea instituerant, ita mortua illa ad investigandum M.(Marcum) Aurium[*](M. Sa: om. Mm) cum eodem illo indice in agrum Gallicum profecti sunt.