Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

nunc iam summatim exponam quibus criminibus Oppianicus damnatus sit ut et constantiam A.(Auli) Cluenti et rationem accusationis perspicere possitis. ac primum causa accusandi quae fuerit ostendam ut id ipsum A.(Aulum) Cluentium vi ac necessitate coactum fecisse videatis.

cum manifesto venenum deprehendisset quod vir matris Oppianicus ei paravisset, et res non coniectura sed oculis et manibus[*](et man. Sya: ac man. Mbs) teneretur[*](teneretur Mm: retineretur b2y2a), neque in causa ulla dubitatio posset[*](possit S) esse, accusavit Oppianicum; quam constanter et quam diligenter postea dicam; nunc hoc scire vos volui[*](volui vos Sa), nullam huic aliam accusandi causam fuisse nisi uti[*](uti Msy: ut Sba) propositum vitae periculum et cotidianas capitis insidias hac una ratione vitaret[*](vitaret Mm: evitaret Sa: devitaret B). atque ut intellegatis eis[*](iis Manutius: his Mma) accusatum esse criminibus Oppianicum ut neque accusator timere[*](timeret a) neque reus sperare debuerit[*](debuerit Mm: potuerit Sa), pauca vobis illius iudici crimina exponam; quibus cognitis nemo vestrum mirabitur illum diffidentem rebus suis ad Staienum[*](Staienum PSb2y2: Stalenum Mm: Scaienum a) atque ad pecuniam confugisse.