Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

initium quod huic cum matre fuerit simultatis audistis. pertinuisse hoc ad causam tum[*](tum Sb2a: tunc Mm) cum reliqua cognoveritis intellegetis. nam illud me non praeterit, cuiuscumque modi[*](cuiuscumque modi aa: cuiusmodicumque Mm) sit mater[*](sit mater Sa: mater sit Mm), tamen in iudicio fili de turpitudine parentis dici vix oportere. non essem ad ullam causam idoneus, iudices, si hoc quod in communibus hominum sensibus atque in ipsa[*](in ipsa Mm: ipsa Sa) natura positum atque infixum est, id ego, qui ad hominum[*](hominum sa: omnium b2y2: amici b1: animum My1) pericula defendenda[*](defendenda a (? S): depellenda Mm) adiungerer[*](adiungerer b2y2a: adhiberer Mm), non viderem; facile intellego non modo reticere homines parentum iniurias sed etiam animo aequo ferre oportere. sed ego ea quae ferri possunt ferenda, quae taceri tacenda esse arbitror.

nihil in vita vidit calamitatis A.(Aulus) Cluentius, nullum periculum mortis adiit, nihil mali timuit quod non totum a matre esset conflatum et profectum. quae hoc tempore sileret omnia atque ea, si oblivione non posset, tamen taciturnitate sua tecta esse pateretur; sed vero[*](sed vero Sya: sed vere b2: sed ea vero Mb1s) sic agitur[*](agitur Sy1s: agit Mst: angitur b2y2) ut prorsus reticere[*](reticeri a (? S)) nullo modo possit. hoc enim ipsum iudicium, hoc periculum, illa accusatio, illa[*](illa accusatio, illa scripsi: illa accusatio Msa: haec accusatio Lambinus: del. Gulielmius) omnis testium copia quae futura est a matre initio est adornata, a matre hoc tempore instruitur atque omnibus eius opibus et copiis comparatur. ipsa denique nuper Larino huius opprimendi causa Romam advolavit; praesto est mulier audax, pecuniosa, crudelis, instituit accusatores, instruit testis, squalore huius et sordibus laetatur, exitium exoptat, sanguinem suum profundere omnem cupit, dum modo profusum huius ante videat. haec nisi omnia perspexeritis in causa, temere a nobis illam appellari putatote; sin[*](sin PSa: sin autem Mm) erunt et aperta et nefaria, Cluentio ignoscere debebitis[*](debebitis P: debetis Mma), quod haec a me dici patiatur; mihi ignoscere non deberetis, si tacerem.