Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
tum interim Q.[*](Q. Orelli: om. codd.) Hortensio Q.(Quinto) Metello consulibus ut hunc Oppianicum aliud[*](aliud Sylvius: aliquid codd.) agentem ac nihil eius modi cogitantem ad hanc accusationem detraheret invito despondit ei filiam suam, illam quam ex genero susceperat, ut eum nuptiis adligatum simul et testamenti spe devinctum posset[*](posset Manutius: possit codd.) habere in potestate. hoc ipso fere tempore Strato ille medicus domi furtum fecit et caedem eius modi. cum esset in aedibus armarium in quo sciret esse nummorum aliquantum et auri, noctu duos conservos dormientis occidit in piscinamque deiecit; ipse armari fundum exsecuit et HS x[*](xManutius: om. codd.) et auri quinque pondo abstulit uno ex servis puero non grandi conscio.
furto postridie cognito omnis suspicio in eos servos qui non comparebant commovebatur. cum exsectio illa fundi in armario animadverteretur, homines[*](homines homines quaerebant y2a requirebant Zielinski (in litteris ad me datis): om. codd. (cf. Class. Rev. xix. 168)) quonam modo fieri potuisset requirebant. quidam ex amicis Sassiae recordatus est se nuper in auctione quadam vidisse in rebus minutis aduncam ex omni parte dentatam[*](dentatam Priscian. (K. ii. 113): dentum (-tium t) codd.) et tortuosam venire serrulam[*](serrolam SBby1) qua illud potuisse ita circumsecari[*](circumsecari Angelius: circumsecare codd. (etiam B)) videretur. ne multa, perquiritur a coactoribus, invenitur ea serrula ad Stratonem pervenisse. hoc initio suspicionis orto et aperte insimulato Stratone puer ille conscius pertimuit, rem omnem dominae indicavit; homines in piscina inventi sunt, Strato in vincula coniectus est, atque etiam in taberna eius nummi, nequaquam omnes, reperiuntur.