Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

constituitur quaestio de furto. nam quid quisquam suspicari aliud potest? an hoc dicitis, armario expilato, pecunia ablata, non omni reciperata[*](reciperata Sy1a: recuperata cett.), occisis hominibus institutam esse quaestionem de morte Oppianici? cui probatis? quid est quod minus veri simile proferre potuistis[*](possitis Madvig)? deinde, ut omittam cetera, triennio post mortem Oppianici de eius morte quaerebatur? atque etiam incensa odio pristino Nicostratum eundem illum tum sine causa in quaestionem postulavit. Oppianicus primo recusavit. postea cum[*](cum Lambinus: quam codd.) illa abducturam se filiam, mutaturam esse testamentum minaretur, mulieri crudelissimae servum fidelissimum non in quaestionem detulit[*](detulit Mommsen: tulit codd.) sed plane ad supplicium dedidit[*](dedidit Arusian. s. v. dedo: dedit codd.).

post triennium igitur agitata denuo[*](denuo Halm: denique codd.) quaestio de viri morte habebatur. at[*](at Lambinus: et codd.) de quibus servis[*](servis habebatur add. codd., ego delevi (cf. § 89))? nova, credo, res obiecta, novi quidam homines in suspicionem vocati sunt. de Stratone et de Nicostrato. quid? Romae quaesitum de istis hominibus non erat? itane tandem, mulier iam non morbo sed scelere furiosa, cum quaestionem habuisses[*](habuisses Sy2a: habuisset Mm) Romae, cum de T.(Titi) Anni, L.(Lucii) Rutili[*](L. om. a), P.(Publii) Saturi, ceterorum[*](ceterorum Sa: et ceterorum Mm) honestissimorum virorum sententia constitutum esset satis quaesitum videri, eadem de re triennio post isdem de hominibus nullo adhibito non dicam viro, ne colonum forte adfuisse dicatis, sed bono viro, in fili caput quaestionem habere conata es[*](es y2a: est Mm)?