Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
quaestio illo die de amicorum sententia dimissa[*](dimissa b2xy2: demissa cett.) est. satis longo intervallo post iterum advocantur. habetur de integro quaestio; nulla vis tormentorum acerrimorum praetermittitur; aversari[*](aversari Manutius: adversarii (-i t) codd.) advocati et iam[*](et iam Manutius: etiam codd.) vix ferre posse, furere crudelis atque importuna mulier sibi nequaquam ut sperasset ea quae cogitasset procedere. cum iam tortor atque essent tormenta[*](tormenta essent Ernesti) ipsa defessa neque tamen illa finem facere vellet, quidam ex advocatis, homo et honoribus populi ornatus et summa virtute praeditus, intellegere se dixit non id agi ut verum inveniretur sed ut aliquid falsi dicere cogerentur. hoc postquam ceteri comprobarunt, ex omnium sententia constitutum est satis videri esse quaesitum.
redditur Oppianico Nicostratus, Larinum ipsa proficiscitur cum suis maerens quod iam certe incolumem filium fore putabat, ad quem non modo[*](non modo in S) verum crimen sed ne ficta quidem suspicio perveniret, et cui non modo aperta inimicorum oppugnatio sed ne occultae quidem matris insidiae nocere potuissent. Larinum postquam venit, quae a Stratone[*](a Stratone (-nem S) Sb1xy1: Stratonem y2t: per Stratonem b2s) illo[*](illo illud y2) venenum antea viro suo datum sibi persuasum esse simulasset, instructam ei continuo et ornatam Larini medicinae exercendae causa tabernam dedit. Vnum, alterum, tertium annum Sassia quiescebat, ut velle atque optare aliquid calamitatis filio potius quam id struere et moliri videretur.