Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
cum vagus et exsul erraret atque undique exclusus Oppianicus in Falernum se ad L.(Lucium) Quinctium[*](L. Quinctium aa: C. Quinctilium Mm) contulisset, ibi primum in morbum incidit ac satis vehementer diuque aegrotavit. cum esset una Sassia eaque Sex. Albio[*](eaque Sex. b2y2a: ea questio S: et Statio Mm) quodam colono, homine valenti[*](valenti Sa: valente Mm), qui simul esse solebat familiarius uteretur quam vir dissolutissimus incolumi fortuna pati posset[*](pati non possit S), et ius illud matrimoni castum atque legitimum damnatione viri sublatum arbitraretur, Nicostratus quidam, fidelis Oppianici servolus, percuriosus et minime mendax, multa dicitur domino renuntiare[*](domino renunt. Sa: renunt. domino Mm) solitus esse. interea Oppianicus cum iam convalesceret neque improbitatem coloni in Falerno[*](improb. col. in Fal. Sa: in Fal. improb. col. Mm) diutius ferre posset et huc ad urbem profectus esset — solebat enim extra portam aliquid habere conducti — cecidisse de[*](de y2a: ex Mm) equo dicitur et homo infirma valetudine latus offendisse vehementer et, postea quam ad urbem cum febri venerit, paucis diebus esse mortuus. Mortis ratio, iudices, eius modi est ut aut nihil habeat suspicionis aut, si quid habet, id intra parietes in domestico scelere versetur.
post mortem eius Sassia moliri statim[*](moliri statim Sa: statim moliri Mm), nefaria mulier, coepit insidias filio; quaestionem habere de viri morte constituit. emit de A.(Aulo) Rupilio[*](Rutilio Ss) quo erat usus Oppianicus medico Stratonem quendam[*](quendamhic defic. Ms usque ad honestissimorum § 182, lac. supplet S in pag. dimidiata: supplem. in textu hab. bxya), quasi ut idem faceret quod habitus in emendo Diogene fecerat. de hoc Stratone et de Ascla[*](Ascla St: Asela y2s: assecla bx) quodam servo suo quaesituram esse[*](esse sese Baiter) dixit. praeterea servum illum Nicostratum quem nimium loquacem fuisse ac nimium domino fidelem arbitrabatur ab hoc adulescente Oppianico in quaestionem postulavit. hic cum esset illo tempore puer et illa quaestio de patris sui morte constitui diceretur, etsi illum servum et sibi benivolum esse et patri fuisse arbitrabatur, nihil tamen est ausus recusare. advocantur amici et hospites Oppianici et ipsius mulieris multi, homines honesti atque omnibus rebus ornati. tormentis omnibus vehementissimis[*](vehementissime a) quaeritur. cum essent animi servorum et spe et metu temptati ut aliquid in quaestione dicerent, tamen, ut arbitror, auctoritate advocatorum[*](advocatorum et vi tormentorum add. codd., del. Halm) adducti in veritate manserunt neque se quicquam scire dixerunt.