Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

iam vero illud quam non probabile, quam inusitatum, iudices, quam novum, in pane datum venenum! faciliusne potuit quam in poculo, latentius[*](latentius Naugerius: latius Mma) potuit abditum aliqua in parte panis quam si totum conliquefactum in potione esset, celerius potuit comestum[*](comestum aa: comesum Mm) quam epotum in venas atque in omnis partis[*](partis omnis SBt) corporis permanare, facilius fallere in pane, si esset animadversum, quam in poculo, cum ita confusum esset ut secerni nullo modo posset?

at repentina morte periit. quod si esset ita factum, tamen ea res propter multorum eius modi casum minime[*](casum minime b2y2a: mortem satis Mm) firmam veneni suspicionem haberet[*](haberet aa: non haberet Mm); si[*](si quodsi aa) esset suspiciosum, tamen potius ad alios[*](potius ad alios Sa: ad alios potius Mm) quam ad habitum pertineret. verum in eo ipso homines impudentissime mentiuntur. id ut intellegatis et mortem eius et quem ad modum post mortem in habitum sit crimen a matre quaesitum cognoscite.