Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

huius igitur habitus vitae[*](Habitus vitae Sa: vitae Habitus Mm) invidebat? hunc si acerbe et penitus oderat, non eum quam diutissime vivere velle debebat? huic mortem maturabat inimicus, quod illi unum in malis erat perfugium calamitatis? qui si quid animi et[*](et Sa: ac Mm) virtutis habuisset, ut multi saepe fortes viri in eius modi dolore, mortem sibi ipse conscisset, huic quam ob rem id vellet inimicus offerre quod ipse sibi optare deberet? nam nunc quidem quid tandem illi mali mors attulit? nisi forte ineptiis ac[*](ineptiis ac (atque by) Mm: ineptis a ad Sa: apud Mm) fabulis ducimur ut existimemus illum ad inferos impiorum supplicia perferre ac pluris illic offendisse inimicos quam hic reliquisse, a[*](a Ms: ab S: an bya) socrus, ab uxorum[*](ab uxorum Mm: an uxoris b2y2a), a fratris, a[*](a fratris a Mm: an fratris an (om. an s) b2y2a) liberum Poenis actum esse praecipitem in sceleratorum sedem atque[*](atque Mm: ac Sa) regionem. quae si falsa sunt, id quod omnes intellegunt, quid ei tandem aliud[*](aliud (om. aliud b) mors eripuit Mm: mors eripuit aliud s: eripuit mors t) eripuit mors praeter sensum doloris?

age vero, per quem venenum[*](per quem venenum Sa: venenum per quem Mm) datum? per M. Asellium. quid huic cum habito? nihil, atque adeo[*](ideo Ss), quod ille Oppianico familiarissime est usus, potius etiam simultas. Eine igitur quem sibi offensiorem, Oppianico familiarissimum sciebat esse, potissimum et scelus suum[*](scelus suum Sba: suum scelus Msy) et illius periculum committebat? cur igitur[*](igitur aa: deinde Mm) tu qui pietate ad accusandum excitatus es hunc Asellium esse inultum tam diu sinis? cur non habiti exemplo usus es ut per illum qui attulisset venenum de hoc praeiudicaretur?