Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
Vnum etiam mihi reliquum eius modi crimen est, iudices, ex quo illud perspicere possitis quod a me initio orationis meae dictum est, quicquid mali per hosce[*](hosce Sa: hos Mm) annos A.(Aulus) Cluentius viderit, quicquid hoc tempore habeat[*](habeat Mm: habuit Sa: habuerit Klotz) sollicitudinis ac negoti, id omne a matre esse conflatum. Oppianicum veneno necatum esse quod ei datum sit in pane per M.(Marcum) Asellium quendam, familiarem illius, idque habiti consilio factum esse dicitis. in quo primum illud quaero quae causa habito fuerit cur interficere Oppianicum vellet. inimicitias enim[*](enim Sa: enim inter ipsos Mm) fuisse confiteor; sed homines inimicos suos morte adfici volunt aut quod eos[*](eos Sa: om. Mm) metuunt aut quod oderunt.
quo tandem igitur habitus metu adductus tantum in se facinus suscipere conatus est? quid erat quod iam Oppianicum poena adfectum pro maleficiis et eiectum e civitate quisquam timeret? quid metuebat? ne oppugnaretur a perdito, an ne accusaretur a damnato[*](damnato Sy2a: condemnato Mm), an ne exsulis testimonio laederetur? si[*](si Sa: sin Mm) autem quod oderat habitus inimicum[*](inimicum aa: om. Mm), idcirco illum vita frui noluit, adeone erat stultus ut illam quam tum ille vivebat vitam esse arbitraretur, damnati, exsulis, deserti ab omnibus, quem propter animi importunitatem nemo recipere tecto, nemo adire[*](adire Naugerius: audire Mm), nemo adloqui, nemo aspicere[*](aspicere Sa: respicere Mm) vellet?