Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

O mulieris scelus incredibile et praeter hanc[*](hanc causam (post unam b2) add. aa) unam in omni vita inauditum! o libidinem effrenatam et indomitam! o audaciam singularem! nonne timuisse[*](timuisse Mm, Quintil. iv. 2. 105: timuisti aa), si minus vim deorum hominumque famam, at illam ipsam noctem facesque illas nuptialis, non limen cubiculi, non cubile filiae, non parietes denique ipsos superiorum testis nuptiarum? perfregit ac prostravit omnia cupiditate ac furore; vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia.

tulit hoc commune dedecus[*](dedecus Sa: dedecus iam Mm) familiae, cognationis, nominis graviter filius; augebatur autem eius molestia cotidianis querimoniis et adsiduo fletu sororis; statuit tamen nihil sibi in tantis iniuriis ac tanto scelere matris gravius esse[*](esse aa: om. Mm) faciendum quam ut illa[*](illa Sa: illa matre Mm) ne uteretur, ne quae[*](ne quae Garatoni: nam quae Sa: ne quam Mm) videre sine summo animi dolore non poterat, ea, si matre uteretur, non solum videre verum[*](verum Sy2a: sed Mm) etiam probare suo iudicio putaretur.