Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

animum adulescentis nondum consilio ac ratione firmatum pellexit eis omnibus rebus quibus illa aetas capi ac deleniri potest. filia, quae non solum illo communi dolore muliebri in eius modi viri iniuriis angeretur sed nefarium matris paelicatum ferre non posset de quo ne queri quidem se sine scelere[*](se sine scelere Sa, Arusian. (K. vii. 504): sine scelere se Mm) posse arbitraretur, ceteros sui tanti mali ignaros esse cupiebat; in huius amantissimi sui fratris manibus et gremio maerore et lacrimis consenescebat.

ecce autem subitum divortium quod solacium malorum omnium fore videbatur! discedit a Melino Cluentia ut in tantis iniuriis non invita, ut[*](ut ma: aut S: at M) a viro non libenter. tum vero illa egregia ac[*](ac Msy: et ba) praeclara mater palam exsultare laetitia, triumphare[*](triumphare Ba: ac triumphare Mm) gaudio coepit, victrix filiae non libidinis; diutius[*](diutius Sa: itaque diutius Mm) suspicionibus obscuris laedi famam suam noluit; lectum illum genialem quem biennio ante filiae suae nubenti straverat, in eadem domo sibi ornari et sterni expulsa atque exturbata filia iubet. nubit genero socrus nullis auspicibus, nullis auctoribus, funestis ominibus omnium.