Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

atque ut intellegatis Cluentium non accusatorio animo, non ostentatione aliqua aut gloria adductum, sed nefariis iniuriis, cotidianis insidiis, proposito ante oculos vitae periculo nomen Oppianici detulisse, paulo longius exordium rei demonstrandae petam[*](repetam Quintil. iv. 1. 79); quod quaeso, iudices, ne moleste patiamini; principiis enim cognitis multo facilius extrema intellegetis. A.(Aulus) Cluentius habitus fuit, pater huiusce, iudices, homo non solum municipi Larinatis ex quo erat sed etiam regionis illius et vicinitatis virtute, existimatione, nobilitate princeps[*](princeps Ba, Quintil. iv. 2. 130: facile princeps Mm). is cum esset mortuus Sulla et Pompeio consulibus, reliquit hunc annos xv natum, grandem autem et nubilem filiam quae brevi tempore post patris mortem nupsit A.(Aulo) Aurio Melino, consobrino suo, adulescenti in primis, ut tum habebatur, inter suos et honesto et nobili. cum essent eae[*](eae s: hae (hec b) Mm) nuptiae plenae dignitatis,

plenae concordiae, repente est exorta mulieris importunae nefaria libido non solum dedecore verum etiam scelere coniuncta. nam Sassia, mater huius habiti — mater enim a me in omni causa[*](in omni causa Sa: nominis causa Mm: om. Quintil. Declam. 388), tametsi in hunc hostili odio et crudelitate est, mater, inquam, appellabitur, neque umquam illa ita de suo scelere et immanitate audiet ut naturae nomen amittat; quo enim est ipsum nomen amantius indulgentiusque maternum, hoc illius matris quae multos iam annos et nunc cum maxime filium interfectum cupit singulare scelus maiore odio dignum esse ducetis[*](ducetis Mm: iudicabitis y2s (? S)). ea igitur mater habiti, Melini illius adulescentis, generi sui, contra quam fas erat amore capta primo, neque id ipsum diu, quoquo modo poterat in illa cupiditate continebatur[*](continebat a: se continebat Baiter); deinde ita flagrare coepit amentia, sic inflammata ferri libidine ut eam non pudor[*](non pudor SBa: non pudor, non pudicitia Mm), non pietas, non macula familiae, non hominum fama, non fili dolor, non filiae maeror a cupiditate revocaret.