Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

corrupisse dicitur A.(Aulus) Cluentius iudicium pecunia, quo inimicum[*](inimicum Sa: inimicum suum Mm) innocentem, Statium Albium[*](Abbium S), condemnaret. ostendam, iudices, primum, quoniam caput illius[*](illius caput Sa) atrocitatis atque invidiae fuit innocentem pecunia circumventum, neminem umquam maioribus criminibus gravioribus testibus esse in iudicium vocatum; deinde ea de eo praeiudicia esse facta ab ipsis iudicibus a quibus condemnatus est ut non modo ab isdem sed ne ab aliis quidem ullis absolvi ullo modo posset. cum haec docuero, tum illud ostendam quod maxime requiri intellego iudicium illud pecunia esse temptatum non a Cluentio sed contra Cluentium, faciamque ut intellegatis in tota illa causa quid res ipsa tulerit, quid error adfinxerit, quid invidia conflarit.

primum igitur illud est ex quo intellegi possit debuisse Cluentium magno opere causae confidere, quod certissimis criminibus et testibus fretus ad accusandum descenderit[*](descendit coni. Müller). hoc loco faciendum mihi, iudices, est ut vobis breviter illa quibus Albius[*](Albius Msy: Abbius S: Albinus bs) est condemnatus crimina exponam. abs te peto, Oppianice, ut me invitum de patris tui causa dicere existimes adductum fide atque officio defensionis. etenim tibi si in praesentia[*](praesentia Sa: praesentia satis facere Mm) non potuero, tamen multae mihi ad satis faciendum reliquo tempore facultates dabuntur; Cluentio nisi[*](nisi ni a) nunc satis fecero, postea mihi satis faciendi potestas non erit. simul et illud quis est qui dubitare debeat contra damnatum et mortuum pro incolumi et pro[*](et pro Mb2ya: et b1s) vivo dicere? cum illi in quem dicitur damnatio omne ignominiae periculum iam abstulerit, mors vero etiam doloris; hic[*](hic aa: huic Mm) autem pro quo dicimus[*](dicimus Sa: dicitur Mm) nihil possit offensionis accipere[*](accipere aa: accedere Mm) sine acerbissimo animi sensu ac molestia[*](molestia aa: dolore Mm) et sine summo dedecore vitae et turpitudine[*](et turp. Sa: ac turp. Mm).