De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
causa quae sit videtis; nunc quid agendum sit ipsi[*](ipsi scripsi: illi H: om. cett.) considerate. primum mihi videtur de genere belli, deinde de magnitudine, tum de imperatore deligendo esse dicendum. genus est eius belli[*](est eius belli H: est enim belli huius (eius E) modi EWt: est enim eius (huius s) modi pd) quod maxime vestros animos excitare atque inflammare ad persequendi studium[*](ad... studium om. d) debeat. in quo agitur populi Romani gloria quae vobis a maioribus cum magna in omnibus rebus[*](omnibus rebus HE: rebus omnibus cett.) tum summa in re militari tradita est; agitur salus sociorum atque amicorum pro qua multa maiores vestri magna et[*](magna et ante multa hab. t) gravia bella[*](bella et gravia H) gesserunt; aguntur certissima populi Romani vectigalia et maxima quibus amissis et pacis ornamenta et subsidia belli requiretis; aguntur bona multorum civium quibus est a vobis[*](a vobis nobis H) et ipsorum causa et rei[*](et ipsorum causa et rei p. H: ipsorum et rei p. causa Et: ab ipsa re p. p: imperatoribus rei p. d) publicae consulendum.