De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

Bithyniae quae nunc vestra provincia est vicos exustos esse compluris, regnum Ariobarzanis quod finitimum est vestris vectigalibus totum esse in hostium potestate; L.(ucium) Lucullum[*](L. ps2 Baiter: om. cett.) magnis rebus gestis ab eo bello discedere; huic qui successerit, non satis esse paratum ad tantum bellum administrandum; unum ab omnibus sociis et civibus ad id bellum imperatorem deposci atque expeti, eundem hunc unum ab hostibus metui, praeterea neminem.