De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
et quoniam semper appetentes gloriae praeter ceteras gentis atque avidi laudis fuistis, delenda vobis est[*](est vobis Eb1) illa macula Mithridatico bello superiore concepta[*](concepta HE: suscepta cett.) quae penitus iam[*](iam om. H) insedit ac nimis inveteravit in populi Romani nomine, quod is qui uno die tota in Asia tot in civitatibus uno nuntio atque una significatione[*](significatione H: significatione litterarum cett.) omnis[*](omnis scripsi: om. codd. (post -one) curavit HE: denotavit cett.) civis Romanos necandos trucidandosque curavit, non modo adhuc poenam nullam suo dignam scelere[*](scelere dignam H) suscepit sed ab illo tempore annum iam tertium et vicesimum regnat[*](et ita regnat om. tp), et ita regnat ut se non Ponti[*](Ponti Ep: Ponto cett.) neque Cappadociae latebris occultare velit sed emergere ex[*](ex Ht: et E: e dp) patrio regno atque in vestris vectigalibus, hoc est in Asiae luce, versari.