De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
bono te animo tum, Q.(Quinti) Hortensi, populus Romanus et ceteros qui erant in eadem sententia dicere existimavit et ea[*](et ea H: ea cett.) quae sentiebatis; sed tamen in salute communi idem populus Romanus dolori suo maluit quam auctoritati vestrae obtemperare. itaque una lex, unus vir, unus annus non modo vos[*](vos scripsi: ros codd.) illa miseria ac turpitudine liberavit sed etiam effecit ut aliquando vere videremini[*](videremini (videmini) H: videremur cett.) omnibus gentibus ac nationibus terra marique imperare.
quo mihi etiam indignius videtur obtrectatum esse adhuc, Gabinio dicam anne Pompeio an utrique, id quod est verius, ne legaretur A.(Aulus) Gabinius Cn.(Gnaeo) Pompeio expetenti ac postulanti. Vtrum ille qui postulat ad tantum bellum legatum[*](ad tantum bellum leg. HE: leg. ad tantum bellum Td) quem velit idoneus non est qui impetret, cum ceteri ad expilandos socios diripiendasque provincias quos voluerunt[*](voluerint H) legatos eduxerint, an ipse cuius lege salus ac dignitas populo Romano atque omnibus gentibus constituta est expers esse debet eius imperatoris[*](eius imperatoris scripsi) atque eius[*](victoriae atque eius imper. H: eius gloriae atque imper. ET: gloriae eius imper. d) exercitus qui consilio ac periculo illius[*](ac periculo illius H: ipsius ac periculo cett.) est constitutus? an C.
Falcidius, Q.(Quintus) Metellus, Q.(Quintus) Caelius Latiniensis, Cn. Lentulus, quos omnis honoris causa nomino, cum tribuni plebi fuissent, anno proximo legati esse potuerunt; in uno Gabinio sunt tam diligentes qui in hoc bello quod lege Gabinia geritur[*](gereretur H), in hoc imperatore atque exercitu quem per vos ipse constituit, etiam praecipuo iure esse debebat[*](debebat H: deberet cett.)? de quo legando consules spero ad senatum relaturos. qui si dubitabunt aut gravabuntur, ego me profiteor relaturum; neque me impediet cuiusquam iniquitas[*](iniquitas H: initia Schol.: inimicum edictum cett.) quo minus vobis[*](vobis fretus HE: fretus vobis cett.) fretus vestrum ius beneficiumque defendam, neque praeter intercessionem quicquam audiam[*](audiam H: audeam cett.), de qua, ut ego[*](ego H: om. cett.) arbitror, isti ipsi qui minitantur[*](minitantur (muni-) H: minantur cett.) etiam atque etiam quid liceat considerabunt. mea quidem sententia, Quirites, unus A.(Aulus) Gabinius belli maritimi rerumque gestarum Cn.(Gnaeo) Pompeio socius[*](socius vel paene par b2y2) ascribitur, propterea quod alter uni illud[*](illud id b1) bellum suscipiendum vestris suffragiis detulit, alter delatum susceptumque confecit.
reliquum est ut de Q.(Quinti) Catuli auctoritate et sententia dicendum esse videatur. qui cum ex vobis quaereret, si in uno Cn.(Gnaeo) Pompeio omnia poneretis, si quid eo[*](eo de eo d) factum esset, in quo spem essetis habituri, cepit magnum suae virtutis fructum ac dignitatis, cum omnes una prope voce in eo ipso[*](eo ipso eo b1: ipso Lambinus) vos spem habituros esse dixistis. etenim talis est vir ut nulla res tanta sit ac tam difficilis[*](ac tam difficilis om. H) quam ille non et consilio regere et integritate tueri et virtute conficere possit. sed in hoc ipso ab eo vehementissime dissentio, quod quo minus certa est hominum ac minus diuturna vita, hoc magis res publica, dum per deos immortalis licet, frui debet summi viri vita atque virtute.
at enim[*](at enim inquit (om. inquit b1) novi nihil d) ne quid novi fiat contra exempla atque instituta maiorum. non dicam[*](dico d) hoc loco maiores nostros semper in pace consuetudini, in bello utilitati paruisse, semper ad novos casus temporum novorum consiliorum rationes accommodasse, non dicam duo bella maxima, Punicum atque Hispaniense, ab uno imperatore esse confecta duasque[*](duasque duas Hs) urbis potentissimas quae huic imperio maxime minitabantur, Carthaginem atque[*](atque et H) Numantiam, ab eodem Scipione esse deletas, non commemorabo nuper ita vobis patribusque vestris esse visum ut in uno C.(Gaio) Mario spes imperi poneretur, ut idem cum Iugurtha, idem cum Cimbris, idem cum Teutonis bellum administraret; in ipso Cn.(Gnaeo) Pompeio in quo novi constitui nihil volt Q.(Quintus) Catulus quam multa sint nova summa Q.(Quinti) Catuli[*](summa Q. E: summaque Td: quae H) voluntate constituta recordamini.