De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

quid tam novum quam adulescentulum[*](adulescentem H) privatum exercitum difficili rei publicae tempore conficere? confecit. huic praeesse? praefuit. rem optime ductu suo gerere? gessit. quid tam praeter consuetudinem quam homini peradulescenti cuius aetas a senatorio gradu[*](a senatorio gradu aetas d) longe abesset imperium atque exercitum dari, Siciliam permitti atque Africam bellumque in ea provincia[*](provincia om. Hd) administrandum? fuit in his provinciis singulari innocentia, gravitate, virtute, bellum in Africa maximum confecit, victorem exercitum deportavit. quid vero tam inauditum quam equitem Romanum triumphare? at eam quoque rem populus Romanus non modo vidit sed omnium etiam[*](omnium etiam ETW: etiam omnium Hd) studio visendam et concelebrandam[*](et concelebrandam HE: om. cett.) putavit.

quid tam inusitatum quam ut[*](ut Hy, ed. R: om. cett.), cum duo consules clarissimi fortissimique essent, eques Romanus ad bellum maximum formidolosissimumque pro consule mitteretur? Missus est. quo quidem tempore cum esset non nemo in senatu qui diceret 'non oportere mitti hominem privatum pro consule,' L.(Lucius) Philippus dixisse dicitur 'non se illum sua sententia pro consule sed pro consulibus mittere.' tanta in eo rei publicae bene gerendae spes constituebatur ut duorum consulum munus unius adulescentis virtuti committeretur. quid tam singulare quam ut ex senatus consulto legibus solutus consul ante fieret quam ullum alium[*](alium om. H) magistratum per leges capere licuisset? quid tam incredibile quam ut iterum[*](iterum om. H) eques Romanus ex senatus consulto triumpharet? quae in omnibus hominibus nova post hominum memoriam constituta sunt, ea tam multa non sunt quam haec quae in hoc uno homine vidimus[*](vidimus H: videmus cett.).

atque haec tot exempla tanta ac tam nova profecta sunt in eodem homine[*](in eodem homine H: in eundem hominem cett.) a Q.(Quinti) Catuli[*](a Q. Catuli ET: atque Catuli H: a Q. Catulo d) atque a[*](atque a atque H) ceterorum eiusdem dignitatis amplissimorum hominum auctoritate. qua re videant ne sit periniquum et non ferendum illorum auctoritatem de Cn.(Gnaei) Pompei dignitate a vobis comprobatam semper[*](semper om. H) esse, vestrum ab illis de eodem homine iudicium populique Romani auctoritatem improbari, praesertim cum iam suo iure populus Romanus in hoc homine suam auctoritatem vel contra omnis qui dissentiunt possit defendere, propterea quod isdem[*](isdem om. d) istis reclamantibus vos unum illum ex omnibus delegistis quem bello praedonum praeponeretis.

hoc si vos temere fecistis et rei publicae parum consuluistis, recte isti studia vestra suis consiliis regere conantur[*](conarentur H). sin autem vos plus tum[*](tum plus H) in re publica vidistis, vos eis[*](iis T: his Ed: istis H) repugnantibus per vosmet ipsos dignitatem huic imperio, salutem orbi terrarum attulistis, aliquando isti principes et sibi et ceteris populi Romani universi auctoritati parendum esse fateantur. atque in hoc[*](atque in... gauderent (§68) Ciceroni abiudicavit Naugerius (2)) bello Asiatico et regio, Quirites[*](Quirites H: om. cett.), non solum militaris illa virtus quae est in Cn.(Gnaeo) Pompeio singularis sed aliae quoque animi virtutes[*](animi virtutes H: virtutes animi cett.) magnae et multae requiruntur. difficile est in Asia, Cilicia, Syria regnisque interiorum nationum ita versari nostrum imperatorem ut nihil aliud nisi de hoste ac de laude cogitet. deinde, etiam si qui sunt pudore ac temperantia moderatiores, tamen eos esse talis propter multitudinem cupidorum hominum nemo arbitratur.

difficile est dictu, Quirites, quanto in odio simus apud exteras nationes propter eorum quos ad eas per hos annos cum imperio misimus libidines et iniurias[*](libidines et iniurias HET: iniurias et libidines d). quod enim fanum[*](fanum fuisse H) putatis in illis terris nostris magistratibus religiosum, quam civitatem sanctam, quam domum[*](quam tutam domum H (olim conieci quam tutam domum, quam satis clausam et munitam urbem)) satis clausam ac munitam fuisse? Vrbes iam locupletes et copiosae requiruntur quibus causa belli propter diripiendi facultatem[*](facultatem H: cupiditatem cett.) inferatur.