De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
at enim vir clarissimus, amantissimus[*](amantissimus om. dp) rei publicae, vestris beneficiis amplissimis[*](amplissimis om. H) adfectus, Q.(Quintus) Catulus, itemque summis ornamentis honoris, fortunae, virtutis, ingeni praeditus, Q.(Quintus) Hortensius, ab hac ratione dissentiunt. quorum ego auctoritatem apud vos multis locis plurimum valuisse et valere oportere confiteor; sed in hac causa, tametsi cognostis[*](cognostis Halm: cognoscitis mei: cognoscetis unus det.) auctoritates contrarias virorum[*](virorum fort. et clar. HET: fort. virorum et clar. (clarissimorumque p) cett.) fortissimorum et clarissimorum, tamen omissis auctoritatibus ipsa re ac ratione exquirere possumus veritatem, atque hoc facilius quod ea omnia quae a me adhuc dicta sunt idem[*](idem eadem H) isti vera esse concedunt[*](concedunt contendunt Hy1), et necessarium bellum esse et magnum et in uno Cn.
Pompeio summa esse omnia. quid igitur ait Hortensius? si uni omnia tribuenda sint, dignissimum[*](unum dignissimum bs) esse Pompeium, sed ad unum tamen omnia deferri non oportere. obsolevit iam ista oratio[*](ratio y1) re multo magis quam verbis refutata. nam tu idem, Q.(Quinti) Hortensi, multa pro tua summa copia ac singulari facultate dicendi et in senatu contra virum fortem, A.(Aulum) Gabinium[*](A. om. H), graviter ornateque dixisti, cum is de uno imperatore contra praedones constituendo legem promulgasset, et ex hoc ipso loco permulta item[*](item HW: idem cett.) contra eam legem verba fecisti.
quid? tum, per deos immortalis! si plus apud populum Romanum auctoritas tua quam ipsius populi Romani salus et vera causa valuisset, hodie hanc gloriam atque hoc orbis terrae imperium teneremus[*](terrarum H)? an tibi tum imperium hoc esse[*](hoc esse HT: esse hoc Ed) videbatur cum populi Romani legati quaestores praetoresque[*](quaestores praetoresque HET: praetores quaestoresque d) capiebantur, cum ex omnibus provinciis commeatu et privato et publico prohibebamur, cum ita clausa nobis erant maria omnia ut neque privatam rem transmarinam neque publicam iam obire possemus?
quae civitas umquam[*](umquam fuit antea H: antea umquam fuit cett.) fuit antea, non dico Atheniensium quae satis[*](satis longe H) late quondam mare tenuisse dicitur, non Carthaginiensium qui permultum classe ac maritimis[*](maritimisque d) rebus valuerunt, non Rhodiorum quorum usque ad nostram memoriam disciplina navalis et gloria permansit[*](permansit Lambinus: remansit codd. inquam s mg., Halm: umquam cett.), quae civitas, inquam, antea tam tenuis aut tam parvola[*](aut tam parvola scripsi: aut tam parvula insula H: tam parva insula cett.: quae tam parva insula Manutius) fuit quae non portus suos et agros et aliquam partem regionis atque orae maritimae per se ipsa defenderet? at hercules[*](hercules H: hercule cett.) aliquot annos continuos ante legem Gabiniam ille populus Romanus[*](Romanus hrodius H), cuius usque ad nostram memoriam nomen invictum in navalibus pugnis permanserit, magna ac multo maxima parte non modo utilitatis sed etiam[*](etiam H: om. cett.) dignitatis atque imperi caruit.
nos quorum maiores Antiochum regem classe Persenque[*](Persenque Hy: Persemque cett.) superarunt omnibusque[*](omnibusque om. H) navalibus pugnis Carthaginiensis, homines in maritimis rebus exercitatissimos paratissimosque[*](simul in maritimis rebus homines exercitatissimosque vicerunt H), vicerunt, ei nullo in loco iam[*](iam om. H) praedonibus pares esse poteramus. nos qui[*](nos qui HE: nos quoque qui cett.) antea non modo Italiam tutam habebamus sed omnis socios in ultimis oris auctoritate nostri imperi salvos praestare poteramus, tum cum insula Delus[*](Delus HT: Delos Ed) tam procul a nobis in Aegaeo mari posita, quo omnes undique cum mercibus atque oneribus commeabant, referta divitiis, parva, sine muro nihil timebat, idem non modo provinciis atque oris Italiae maritimis ac portibus[*](portubus Eb) nostris sed etiam Appia iam via carebamus[*](provinciis... carebamus de provinciis... caperebamur (i. e. capiebamur, cf. §§33, 53) H). et eis temporibus nonne[*](nonne H: non cett.) pudebat magistratus populi Romani in hunc ipsum locum escendere[*](escendere H: ascendere cett.), cum eum nobis maiores nostri exuviis nauticis et classium spoliis ornatum reliquissent!