De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

Pompeio summa esse omnia. quid igitur ait Hortensius? si uni omnia tribuenda sint, dignissimum[*](unum dignissimum bs) esse Pompeium, sed ad unum tamen omnia deferri non oportere. obsolevit iam ista oratio[*](ratio y1) re multo magis quam verbis refutata. nam tu idem, Q.(Quinti) Hortensi, multa pro tua summa copia ac singulari facultate dicendi et in senatu contra virum fortem, A.(Aulum) Gabinium[*](A. om. H), graviter ornateque dixisti, cum is de uno imperatore contra praedones constituendo legem promulgasset, et ex hoc ipso loco permulta item[*](item HW: idem cett.) contra eam legem verba fecisti.