De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

quid? tum, per deos immortalis! si plus apud populum Romanum auctoritas tua quam ipsius populi Romani salus et vera causa valuisset, hodie hanc gloriam atque hoc orbis terrae imperium teneremus[*](terrarum H)? an tibi tum imperium hoc esse[*](hoc esse HT: esse hoc Ed) videbatur cum populi Romani legati quaestores praetoresque[*](quaestores praetoresque HET: praetores quaestoresque d) capiebantur, cum ex omnibus provinciis commeatu et privato et publico prohibebamur, cum ita clausa nobis erant maria omnia ut neque privatam rem transmarinam neque publicam iam obire possemus?