De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

at enim vir clarissimus, amantissimus[*](amantissimus om. dp) rei publicae, vestris beneficiis amplissimis[*](amplissimis om. H) adfectus, Q.(Quintus) Catulus, itemque summis ornamentis honoris, fortunae, virtutis, ingeni praeditus, Q.(Quintus) Hortensius, ab hac ratione dissentiunt. quorum ego auctoritatem apud vos multis locis plurimum valuisse et valere oportere confiteor; sed in hac causa, tametsi cognostis[*](cognostis Halm: cognoscitis mei: cognoscetis unus det.) auctoritates contrarias virorum[*](virorum fort. et clar. HET: fort. virorum et clar. (clarissimorumque p) cett.) fortissimorum et clarissimorum, tamen omissis auctoritatibus ipsa re ac ratione exquirere possumus veritatem, atque hoc facilius quod ea omnia quae a me adhuc dicta sunt idem[*](idem eadem H) isti vera esse concedunt[*](concedunt contendunt Hy1), et necessarium bellum esse et magnum et in uno Cn.